15.8. In actiuae uitae genere humana intentio perseueranter incedit; in contemplatione autem sese per interualla resumit, quia diuturnitate contemplandi lassatur. 15.9. Visio animalium in Ezechielo quae ibant et non reuertebantur pertinet ad uitae actiuae perseuerantiam; et iterum ea animalia quae ibant et reuertebantur pertinent ad contemplatiuae uitae mensuram, in qua dum quisque intenderit, sua reuerberatus infirmitate reflectitur; atque iterum renouata intentione, ad ea unde descenderat rursus erigitur. Quod fieri in actiua uita non potest, de qua si quisque reflectat, uel ad modicum, statim uitiorum excipitur luxu. 15.10. Oculum dextrum scandalizantem quem euelli Dominus praecepit, uita contemplatiua est. Duo oculi in facie, actiua uita et contemplatiua in homine. Qui igitur per contemplationem docebit errorem, melius si euellit contemplationis oculum, seruans sibi unum uitae actualis obtutum, ut sit utilius illi per simplicem actionem ire ad uitam, quam per contemplationis errorem mitti in gehennam. 15.11. Saepe mens ad summa ab imis erigitur, et saepe a summis ad infima pondere carnis inclinata reflectitur. 15.12. Multos Deus ex carnalibus sua gratia uisitat, et ad contemplationis fastigium eleuat. Multosque a contemplatione iusto iudicio deserit et lapsos in terrenis operibus derelinquit. XVI. De contemptoribus mundi. 16.1. Ea quae saeculi amatoribus cara sunt, sancti uelut aduersa refugiunt, plusque aduersitatibus mundi gaudent quam prosperitatibus delectantur. 16.2. Alienos esse a Deo quibus hoc saeculum ad omne commodum prosperatur. Seruis autem Dei cuncta huius mundi contraria sunt, ut dum ista aduersa sentiunt, ad caeleste desiderium ardentius excitentur. 16.3. Magna apud Deum refulget gratia, qui huic mundo contemptibilis fuerit. Namreuera necesse est ut quem mundus odit diligatur a Deo. 16.4. Sanctos uiros in hoc saeculo peregrinos esse et hospites; unde et reprehenditur Petrus quod tabernaculum in monte fieri cogitauit, quia sanctis in hoc mundo tabernaculum non est, quibus patria et domus in caelo est.

http://azbyka.ru/otechnik/Isidor_Sevilsk...

27.6. Gemina punitur sententia impius, dum aut hic pro suis meritis mentis caecitate percutitur, ne ueritatem uideat, aut, dum in fine damnabitur, ut debitas poenas exsoluat. XXVIIII. De gehenna. 28.1. Duplex damnatorum poena est in gehenna, quorum et mentem urit tristitia, et corpus flamma iuxta uicissitudinem ut qui mente tractauerunt quod perficerent corpore, simul et animo puniantur et corpore. 28.2. Ignem gehennae ad aliquid lumen habere, ad aliquid non habere, hoc est habere lumen ad damnationem, ut uideant impii unde doleant, et non habere ad consolationem, ne uideant unde gaudeant. 28.3. Apta fit conparatio de camino trium puerorum ad exemplum ignis gehennae. Nam sicut ille ignis non arsit ad trium puerorum supplicium, et arsit ad conburenda ligamina uinculorum, ita ignis gehennae et lucebit miseris ad augmentum poenarum, ut uideant unde doleant, et non lucebit ad consolationem, ne uideant unde gaudeant. 28.4. Inter huius uitae et futurae infelicitatis miseriam multa discretio est. Illuc enim et miseria est propter cruciationem dolorum, et tenebrae propter lucis auersionem. Quorum unum in hac uita, id est miseria, est, aliud non est; in inferno autem utrumque est. XXX. De poenis impiorum. 29.1. Sicut fasciculi lignorum ad conbustionem de similibus conligantur, ita in iudicii diem similis culpae reos suis similibus iungere, ut ex aequo poena constringat, quasi in fasciculum, quos actio similes fecit in malum. 29.2. Sicut unusquisque sanctus in futuro iudicio pro quantitate uirtutum glorificabitur, ita et unusquisque impius pro quantitate facinorum condemnabitur. Nec deerit in supplicio futurus damnationis ordo, sed iuxta qualitatem criminum discretio erit poenarum, propheta firmante. 29.3. De carorum quoque suorum suppliciis additur etiam poena defunctis, sicut apud inferos diuiti sermo praedicat euangelicus. Sicut pro augenda Iudae supplicia dicit etiam psalmus: Commoti amoueantur filii eius et mendicent. 29.4. Impii ex hoc durius in iudicio puniendi sunt mentis dolore, ex quo uisuri sunt iustos gloriae beatitudinem meruisse.

http://azbyka.ru/otechnik/Isidor_Sevilsk...

(20). Alio vero tempore cum in dioceses venissemus, infans annorum circiter octo clericali habitu in altario venit, ubi post prædicationem, – quam non solum in civitate, sed etiam in omnibus parrochiis, cum potuit, per se memoriter facere minime distulit, – cum se de cancello ad altare revocasset, missam iam coeperat celebrare. Infans vero ipse graviter ab spiritu nequissimo coepit vexari, nam tremore et spumis horribiliter quatiebatur. Tunc nos omnes terror non modicus invasit. Ille vero oculos in cælum elevans, preces ad Dominum pro curatione eius direxit et coepit iterum, omisso illo, ad missas faciendas se convertere. Tunc quidam presbyter Cataroscensis ecclesiæ Ursus nomine infantulum ipsum ante pedes eius proiecit. Quod ille ægre suscipiens, ait: ‘Parcat tibi’, inquit, ‘Deus, benedicte; istud aliorum opus est, non meum’. Et licet ille propter humanam arrogantiam denegaret, non tamen servo suo defuit virtus divina. Statim ergo ubi ante pedes eius puer ipse proiectus est, sanus surrexit, nec umquam ad eum spiritus nequam rediit, quem etiam subdiaconum in ipsa ecclesia vidi. (21). Nam cum ad Citaristanam parrochiam venisset visitandam, cuiusdam Novati nomine filia tam nefandum et novi generis dæmonium videbatur incurrisse, ut, si quando pedem extra hostium domus suæ misisset, statim multitudo corvorum in faciem ipsius lacerantes inruebant, et iilam tremore quassatam vel cum spumis volutante, omne illius nudum quod repperissent corpus, hoc est faciem, cervicem vel quicquid aliud invenissent, deturparent. Quæ dum ad sanctum virum esset exhibita, usque ad basilicam qua ingressa est, ubi vir Dei erat, supervenientes corvos nos vidimus eminus volitantes circa eam; non tamen iam vel tunc ausi importuni inruere. Nam cum ante ipsum venisset, videns faciem ipsius deformiter laceratam, nobis secretius dixit: ‘Numquam isto genere diabolum insidiatum alicui vel legi vel vidi vel audivi’. Tunc ante sanctum altarium super caput eius manus imponens, oleum benedixit eique oculos et aures perunxit: cunctis videntibus, per plateam ad domum suam sana reversa est. Per biduum quo ibi fuimus ad ecclesiam processit, incursusque ille deinceps numquam ad ipsam reversus est.

http://azbyka.ru/otechnik/Zhitija_svjaty...

Balthasar, H. U. von. Cosmic Liturgy: The Universe According to Maximus the Confessor. P. 263. Максим Исповедник, прп. Quaestiones ad Thalassium. 42. 9-13.=Вопросоответы к Фалассию//Творения. Кн. 2. – С. 129. Максим Исповедник, прп. Ambigua ad Iohannem. PG. 91. 1348С=О недоумениях к Иоанну//О различных недоумениях… – С. 315. Максим Исповедник, прп. Ambigua ad Thomam. PG. 91. 1041C-1044A=О недоумениях к Фоме//О различных недоумениях… – С. 22-23. «Безусловно, [Христос] свободно испытывал страсти [человеческой] природы как дела [Его] воли [=желания] (ξουσ γνμης ργα πεποιηκς τ πθη τς φσεως), а не как мы – в результате природного принуждения. Дойдя в нашей природе [до глубин ее] страстности, Он в противоположность нашей [порабощенности страстям] свободно показал в Себе движимым волей то, что сделалось в нас движущим волей» (Максим Исповедник, прп. Ambigua ad Thomam. PG. 91. 1053С=О недоумениях к Фоме//О различных недоумениях… – С. 32). МаксимИсповедник, прп. Quaestiones ad Thalassium. 42. 23-24.=Вопросоответы к Фалассию//Творения. Кн. 2. – С. 129. Максим Исповедник, прп. Quaestiones ad Thalassium. 61. 63-64.=Вопросоответы к Фалассию//Богословские труды. Сборник тридцать восьмой. – С. 77. Максим Исповедник, прп. Ambigua ad Iohannem. PG 91. 1316D=О недоумениях к Иоанну//О различных недоумениях… – С. 287-288. «[Логос], приняв безгрешность от первоначального возникновения (συστσεως) Адама согласно происхождению, имел [ее] без нетления; а от рождения, впоследствии введенного в природу через грех, воспринял одну только страстность, без греха» ( Максим Исповедник, npn.Quaesmiones ad Thalassium. 21. 38-42.=Вопросоответы к Фалассию//Творения. Кн. 2. – С. 72). Максим Исповедник, прп. Ambigua ad Thomam. PG 91. 1037C=О недоумениях к Фоме//О различных недоумениях… – С. 19. См. Дионисий (Шлёнов), иером. Гефсиманское моление в свете христологии прп. Максима Исповедника//Диспут с Пирром: прп. Максим Исповедник и христологические споры VII столетия. – С. 349-364. «Как из-за одного человека [Адама], добровольно отвернувшего [свое] намерение (τν προαρεσιν) от добра, во всех людях произошло изменение природы из нетления в тление, так из-за одного Человека Иисуса Христа, не отвернувшего [Свое произволение] от добра, [произошло] во всех людях восстановление (ποκατστασις) природы из тления в нетление. […] Если изменение намерения в Адаме ввело в [человеческую] природу страстность, тленность и смертность, [то] подобным образом неподвижность ( τρεψα) намерения во Христе вернула природе через воскресение бесстрастие, нетление и бессмертие» ( Максим Исповедник, npn.Quaesmiones ad Thalassium, 42. 28-34, 52-57)=Вопросоответы к Фалассию//Творения. Кн. 2. – С. 129-130).

http://bogoslov.ru/article/4574482

2. Quod enim a deo est, non tam extinguitur quam obumbratur. Potest enim obumbrari, quia non est deus, extingui non potest, quia a deo est. Itaque sicut lumen aliquo obstaculo impeditum manet, sed non comparet, si tanta densitas obstaculi fuerit, ita et bonum in anima a malo oppressum pro qualitate eius aut in totum uacat occulta salute aut qua datur radiat inuenta libertate. 3. Sic pessimi et optimi quidam, et nihilominus unum omnes animae genus; sic et in pessimis aliquid boni et in optimis nonnihil pessimi. Solus enim deus sine peccato et solus homo sine peccato Christus, quia et deus Christus. Sic et diuinitas animae in praesagia erumpit ex bono priore et conscientia dei in testimonium prodit: «deus bonus» et «deus uidet» et «deo commendo». Propterea nulla anima sine crimine, quia nulla sine boni semine. 4. Proinde cum ad fidem peruenit reformata per secundam natiuitatem ex aqua et superna uirtute, detracto corruptionis pristinae aulaeo totam lucem suam conspicit. Excipitur etiam a spiritu sancto, sicut in pristina natiuitate a spiritu profano. Sequitur animam nubentem spiritui caro, ut dotale mancipium, et iam non animae famula, sed spiritus. О beatum conubium, si non admiserit adulterium! XLII. 1. De morte iam superest, ut illic materia ponat, ubi ipsa anima consummat. Quamquam Epicurus uulgari satis opinione negarit mortem ad nos pertinere. Quod enim dissoluitur, inquit, sensu caret; quod sensu caret, nihil ad nos. Dissoluitur autem et caret sensu non ipsa mors, sed homo qui eam patitur. At ille ei dedit passionem, cuius est actio. Quodsi hominis est pati mortem dissolutricem corporis et peremptricem sensus, quam ineptum, ut tanta uis ad hominem non pertinere dicatur! 2. Multo coactius Seneca post mortem, ait, omnia finiuntur, etiam ipsa. Hoc si ita est, iam et mors ad semetipsam pertinebit, si et ipsa finitur; eo magis ad hominem, in quo inter omnia finiendo et ipsa finitur. Mors nihil ad nos, ergo et uita nihil ad nos. Si enim quo dissoluimur praeter nos, etiam quo compingimur extra nos. Si ademptio sensus nihil ad nos, nec adeptio sensus quicquam ad nos.

http://azbyka.ru/otechnik/Tertullian/o-d...

591 Такое название епископов весьма древнее: оно встречается еще у св. Игнатия Богоносца (epist. ad Trall. n. 2. 3; ad Smyrn. n. 9; ad Rom. n. 9; ad Ephes. n. 4) и в постановлениях апостольских (Constit. Apost. II, 26). 592 И это имя усвоялось епископам так же издревле. Herm. Fast. lib. III Sim. IX, n. 27; Origen. in Luc. homil. XXXIV; Cyprian. de unit. eccl. p. 397, ed. Bal. 595 Вообще в древней церкви, по свидетельству учителей (Ambros. de offic. Sacer, lib. I, c. 1; Chrysost. homil. X in I epist. ad Timoth.; Hieron. epist. 83 ad Ocean.), правил соборных (лаодик. 19 и трульск. 19) и даже законов гражданских (см. в кодексе Феодосиев. закон: de munere seu officio episcoporum in praedicando verbo Dei), проповедание истин евангелия усвоялось главным образом епископу. 598 «Пресвитеров и диаконов и прочих причетников да поставляет один епископ» (апостол. прав. 2; cfr. constit. Apostol. III, с. 2). 599 «Каждый епископ в своей епархии… да поставляет пресвитеров и диаконов, и да разбирает все дела с рассуждением» (9-е правил. собор. антиох.). 600 «Небольшое различие между пресвитерами и епископами: ибо и первые обязаны учить и заботиться о церкви, и что сказал (Апостол) о епископах, тоже усвояет и пресвитерам,: одним правом рукоположения ( τ χειροτονα μνη) возвышаются епископы, и, кажется, только этим преимуществуют пред пресвитерами» (Chrysostom. in X ad Tim. homil. XI, n. 1). Quid facit episcopus excepta ordinatione, quod presbyter non faciat? (Hieronym. Epist. LXXXV ad Evagrium). 604 Ignat. Epist. ad Smyrn. n. VIIÏ οκ εξν εστιν χωρς του επισκπου ουτε βαπτζειν, ουδ αγπην ποιεν...; Cyprian. Epist. XXXVIII; Tertull. de monog. c. II; de bapt. c. 7. 17; Patian. ad Sympr. 1, n. 6; Hieron. adv. Lucif. c. 4. 605 υτε γρ διακνω προσφρειν θυσαν θεμιτν, η βαπτζειν, η ευλογαν μικρν η μεγλην ποιεισθαι. Constit. Apostol. VIII, c. 46. Сн. никейск. Собор. прав. 18. 608 Diaconos post ascensum Domini in coelos apostoli sibi constituerunt episcopatus sui et ecclesiae ministros (Cyprian. Epist. LXV).

http://azbyka.ru/otechnik/Makarij_Bulgak...

11.8. Orandus est Deus, ut uirtutes quas sanctis praeparauit ad coronam, nobis ad profectum sint positae, non ad poenam. Proficient autem ad profectum nostrum, si tot exempla uoluerimus imitari uirtutum. Certe si ea potius auersati quam imitati fuerimus, ad damnationem nostram erunt, quia ea legendo implere negleximus. 11.9. Multi uitam sanctorum imitantur et de moribus alterius effigiem uirtutis sumunt, tanquam si imago quaelibet intendatur, et de eius similitudine species picta formetur; sicque fit ad imaginem similis ille qui ad similitudinem uiuit imaginis. 11.10. Qui sanctum uirum imitatur, quasi exemplar aliquod intuetur, seseque in illo, quasi in speculo, praespicit, ut adiciat quod deesse uirtutis agnoscit. Minus enim seipsum homo ex semetipso considerat, sed dum alterum intendit, id quod minus est luminis adicit. 11.11. Perfectorum est iam uirorum non quemlibet sanctorum imitando, sed ipsam ueritatem intuendo, ad cuius imaginem facti sunt, iustitiam operare. Hoc indicat quod scribitur: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram, quia ipsam intellegendo imitatur diuinitatem ad cuius factus est similitudinem. Iste ergo tantus est ut non egeat hominem demonstratorem iustitiae, sed ipsam contemplando imitetur iustitiam. 11.12. Exempla sanctorum quibus aedificatur homo, uarias consectare uirtutes: humilitatis ex Christo, deuotionis ex Petro, caritatis ex Iohanne, obedientiae de Abraham, patientiae de Isaac, tolerantiae de Iacob, castimoniae de Ioseph, mansuetudinis de Moyse, constantiae de Iosue, benignitatis de Samuhel, misericordiae de Dauid, abstinentiae de Danihel, sic et cetera facta priorum quo labore, quo moderamine, quaue intentione uel conpunctione gerantur, uir sanctus imitando considerat. XII. De compunctione cordis. 12.1. Conpunctio cordis est humilitas mentis cum lacrimis, exoriens de recordatione peccati et timore iudicii. 12.2. Illa est conuersis perfectior conpunctionis affectio, quae omnes a se carnalium desideriorum affectus repellit, et intentionem suam toto mentis studio in Dei contemplationem defigit.

http://azbyka.ru/otechnik/Isidor_Sevilsk...

МаксимИсповедник, прп. Quaestiones ad Thalassium. 61. 61-63.=Вопросоответы к Фалассию//Богословские труды. Сборник тридцать восьмой.  – С. 77. Максим Исповедник, прп. Ambigua ad Iohannem. PG. 91. 1280В=О недоумениях к Иоанну//О различных недоумениях… – С. 254. Максим Исповедник, прп. Ambigua ad Thomam. PG. 91. 1037A=О недоумениях к Фоме//О различных недоумениях… – С. 18 Максим Исповедник, прп. Ambigua ad Thomam. PG. 91. 1044С=О недоумениях к Фоме//О различных недоумениях… – С. 23. Максим Исповедник, прп. Ambigua ad Iohannem. PG. 91. 1280B=О недоумениях к Иоанну//О различных недоумениях… – С. 254. Максим Исповедник, прп. Ambigua ad Thomam. PG. 91. 1053В=О недоумениях к Фоме//О различных недоумениях… – С. 31 Thunberg L.Man and the Cosmos: The Vision of St Maximus the Confessor. P. 133; Tollefsen, T. T.The Christocentric Cosmology of St Maximus the Confessor.P. 103. «Христос не обусловлен человеческой историей. Воплощение Слова Божия – не результат победы диавола над человеком, и Христос – не следствие действий сатаны. Соединение Божественной природы с человеческой произошло потому, что таким образом исполнилась превечная Божия воля» ( Неллас П. Обожение: Основы и перспективы православной антропологии. С. 40). См. также Thunberg L.Man and the Cosmos: The Vision of St Maximus the Confessor. P. 64. МаксимИсповедник, прп. Ambigua ad Iohannem. PG. 91. 1320B=О недоумениях к Иоанну//О различных недоумениях… – С. 290-291. Ibid. 1084CD=Там же. С. 70. См. также Thunberg, L.Man and the Cosmos: The Vision of St Maximus the Confessor. P. 75. Максим Исповедник, прп. Ambigua ad Thomam. PG. 91. 1048С=О недоумениях к Фоме//О различных недоумениях… – С. 27 Максим Исповедник, прп. Ambigua ad Iohannem. PG. 91. 1333С=О недоумениях к Иоанну//О различных недоумениях… – С. 303 Максим Исповедник, прп. Ambigua ad Iohannem. PG. 91. 1348D=О недоумениях к Иоанну//О различных недоумениях… – С. 316. Система богословской мысли прп. Максима во многом пересекается с богословием сщмч. Иринея Лионского, и поэтому их взгляды на спасение и искупление близки друг к другу. См.: Meyendorff, J.Christ in Eastern Christian Thought. P. 101.

http://bogoslov.ru/article/4574482

литургических традициях; такое же название встречается в «Правилах для дев» свт. Кесария Арелатского и в 19-м каноне св. Гильды: Praefatio Gildae de Poenitentia//The Irish Penitentials/Ed. L. Bieler. Dublin, 1975. P. 62); 3-го (ad tertiam), 6-го (ad sextam), 9-го (ad nonam), вечерни (ad vespertinam), службы в начале ночи (ad initium noctis), службы в середине ночи (ad medium noctis) и утрени (ad matutinam). Все службы сгруппированы в 3 блока, получившие название chori. Внутри каждого блока первые 2 службы читают подряд, а 3-ю поют антифонно. Самой длинной и важной является утреня. Количество псалмов на утрене меняется в зависимости от времени года. С 1 нояб. по 25 марта полагаются 75 псалмов и 25 антифонов. С 25 марта по 24 июня каждую неделю отнимается нек-рое количество псалмов и антифонов, пока не останется 36 псалмов и 12 антифонов. С 24 июня по 1 нояб. каждую неделю прибавляют по 3 псалма и одному антифону, пока общее число не достигнет 75 псалмов и 25 антифонов за службу. В будние дни на утрене полагается 36 псалмов зимой и 24 псалма летом без возрастания или убывания. Дневные часы состоят из 3 псалмов с прошениями (о своих грехах, за всех христиан, за священство, за творящих милостыню, о мире, за врагов). Ночные часы (ad vespertinam, ad initium noctis, ad medium noctis) состоят из 12 псалмов (canonicus duodenarius psalmorum numerus). В этом обычно видят влияние вост. традиций, хотя эта практика могла появиться под влиянием сочинений прп. Иоанна Кассиана (К. ссылается на неких catholici, об идентификации которых спорят). Сравнение данного устава с Бангорским Антифонарием и со связанными с ним памятниками (т. н. Туринскими и Парижскими фрагментами) показывает, что в течение VII в. оффиций в мон-рях К. обогащался дополнительными элементами (библейскими песнями, коллектами, гимнами и т. п.) под влиянием галликанских и североиталийских традиций (см. ст. Кельтский обряд ). «Правила для киновитов» (Regula coenobialis) представляют собой скорее пенитенциал, чем монашеский устав (это отражено в заглавии одной из рукописей).

http://pravenc.ru/text/Колумбан.html

At illi respondentes dixerunt: – Ad Caesarem prius ibimus renuntiantes, et cum perfectum fuerit pro quo missi sumus, et cum mortuus fueris et resurrexeris, tunc credemus tuo regi. tu autem explica moras quibus iussionem differs, et uade ad destinatum locum ubi sententiam merito dictatam suscipias. Paulus quoque dixit eis: – Commoratione mea in carne plus uos indigetis, si credere uultis, quam ego qui ad uitam per mortem uado. sed iam pergamus exultantes in nomine domini nostri lesu Christi. XIV Cumque ad locum pergerent passionis comitantibus populorum turbis innumeris, uenit ad portam urbis Romae. ubi habuit obuiam nobilissimam matronam, nomine Plautillam, apostolorum feruentissimam dilectricem et religionis diuinae cultricem, quae flens eius se coepit orationibus commendare. ad quam Paulus ait: – Vale, Plautilla, aeternae salutis filia! commoda mihi panum quo caput tegis, et secede paululum in partem propter plebis impedimentum, me hic expectans donec reuertar ad te et tibi restituam beneficium. ligabo enim mihi oculos uice sudarii et tuae dilectioni amoris mei pro Christi nomine pignus ad illum pergens relinquam. Quae festinato pannum porrexit et ut apostolus iusserat oboediuit. insultabant autem ei Parthenius et Feritas dicentes: – Quid credis impostori et mago? cur perdis pannum optimum, non tantum per eum in saeculo lucratura? Paulus uero dixit ad eam: – Etiam, filia, hic praestolare aduentum meum, et signa mortis meae in panniculo tibi afferam cum Christo uicturus. XV Interea Longinus Megistus et Acestus dum instarent obnixius pro salute sua, inquirentes modum qualiter ad ueram uitam possent pertingere, audierunt a beato apostolo: – Fratres et filii mei, mox ut ego fuero decollatus et uos ac caeteri ministri interfectionis meae a loco in quo me dominus uocare dignabitur recesseritis, uiri fideles rapient et sepelient corpus meum. uos autem notate locum sepulchri mei, et cras ualde diluculo illuc uenite, ibique inuenietis duos uiros orantes, Titum et Lucam: quibus dicetis qua de causa uos misi; et illi uobis dabunt signum salutis in domino. nolite igitur dubitare exequi quod uobis imperatum est, quoniam statim ut credentes sacro [onte fueritis intincti et diuinorum mysteriorum uiuificatione sacrati, ab omnibus peccatorum contagiis et ab hoc etiam quod reueremini in me perpetrato scelere incunctanter purgati eritis et super niuem dealbati, in serie Christi militum adscripti et caelestis regni efficiemini cohaeredes.

http://azbyka.ru/otechnik/6/apokrifiches...

   001    002    003    004    005    006   007     008    009    010