8.3. Ante necesse est timore conuerti ad Deum, ut metu futurarum poenarum carnales inlecebrae deuincantur. Deinde oportet, abiecto timore, ad amorem uitae aeternae transire. Perfecta enim caritas foris mittit timorem, qui autem timet poenam habet et non est perfectus. Vnde et apostolus: Non enim accepistis spiritum seruitutis iterum in timore, sed accepistis spiritum adoptionis, per quo scilicet iam non peccati poena seruos conprimit, sed amor iustitiae liberos reddit. 8.4. Necesse est omni conuerso ut post timorem consurgere ad caritatem Dei debeat quasi filius, ne semper sub timore iaceat quasi seruus. Tunc enim amorem nostrae conuersionis ostendimus si denuo ut patrem diligimus quem prius seruili mente uere ut Dominum formidabamus. 8.5. Primordia conuersorum blandis refouenda sunt modis, ne, si ab asperitate incipiant, exterriti ad priores lapsus recurrant. Qui enim conuersum sine lenitate erudit, exasperare potius quam corrigere nouit. 8.6. Conuersus quisque antea ab opere corrigendus est, postea uero a cogitatione, ut prius refrenet prauum actum, deinde appetitum ac delictum, quod iam in opere non apparet, in cogitatione nequaquam perduret. 8.7. Omnis noua conuersio adhuc pristinae uitae habet commixtionem: propterea nequaquam ea uirtus procedere ad hominum oculos debet, donec conuersatio uetus funditus ab animo extirpetur. 8.8. Quisquis ex deteriore iam melior esse coepit caueat de acceptis extolli uirtutibus, ne grauius per uanam gloriam corruat quam prius per lapsum uitiorum iacebat. VIIII. De conflictu conversorum. 9.1. Quisque conuersus, si mox omnes carnis stimulos calcare cupiat, et summa uirtutum subire contendat, si forte adhuc aliqua aduersa de carnis molestiis tolerat, non frangatur, quia dispensator bonorum nouit aduersitatis reprimere uitium successione uirtutum. 9.2–3. Tunc magis grauari se quisque inpulsu uitiorum agnoscit, dum ad cognitionem Dei accesserit; sicut populus Israhel grauiore onere ab Aegytio premitur, dum per Moysen diuina illi cognitio aperitur. ­ Vitia enim ante conuersionem quasi pacem in homine habent; quando autem expelluntur, acriore uirtute consurgunt. Fiunt autem inimica conuerso quae peccatori prospere blandiebant; atque item fiunt blanda conuerso quae peccatori aduersa extiterunt.

http://azbyka.ru/otechnik/Isidor_Sevilsk...

Sicyonii Graeci sunt nuncupati, a Sicyone rege. Hi primum Agialei vocabantur, a rege Agealeo, qui primus Sicyonis imperavit; a quo et Agealea civitas nuncupata est, quae nunc Peloponensis vocatur a Pelope rege suo. Ipsi sunt et Arcades, ab Arcade rege Iovis et Callistae filio dicti. Danai a Danao rege vocati. Idem et Argivi, ab Argo conditore cognominati. Postquam autem rex Graecorum Apis mortuus est, huic filius Argus successit in regnum, et ex eo Argivi appellati sunt; qui etiam ab eis post obitum [ut] deus haberi coepit, templo et sacrificio honoratus. Achaei, qui et Achivi, ab Achaeo Iovis filio dicti. Pelasgi nominati, quia cum velis passis verno tempore advenisse Italiam visi sunt, ut aves. Primo enim eos Varro Italiam adpulisse commemorat. Graeci vero Pelasgos a Iovis et Larissae filio perhibent dictos. Myrmidones fuerunt Achilli socii: Dolopes Pyrrhi. Dicti autem sunt Myrmidones propter astutiam, quasi μρμηκες, id est formicae. Eratosthenes autem dicit dictos Myrmidonas a Myrmidone duce, Iovis et Eurymedusae filio. Cecropi Atheniensium regi successit Cranaus, cuius filia Atthis nomen et regionis et gentis dedit. Et ex ea Attici cognominati, qui sunt Athenienses. Ion, vir fortis, ex suo nomine eosdem Athenienses vocavit Iones. Macedones a nomine Emathionis regis antea Emathii nuncupati sunt: postea Macedones dicti. Epirotae a Pyrrho Achilli filio prius Pyrrhidae, postea vero Epiro rege S ad Italiam transire praesumpserunt. Dorus Neptuni et Ellepis filius fuit, unde Dori et originem et nomen ducunt. Sunt autem pars Graeciae gentis; ex quibus etiam cognominata est tertia lingua Graecorum, quae Dorica appellatur. Lacedaemones a Lacedaemone Semelae filio dicti. Hi diu perseverantes in bellum contra Messenios, veriti ne diuturnitate proelii spem prolis amitterent, praeceperunt ut virgines eorum cum iuvenibus domi relictis concumberent; sicque ex promiscuo virginum concubitu iuvenes de incertis parentibus nati ex nota materni pudoris Spartani vocati sunt. Nam ipsos esse Spartanos, quos et Lacedaemonios.

http://azbyka.ru/otechnik/Isidor_Sevilsk...

Cuius contraria est superior in faucibus, ubi uva titillat. Apostoma a collectione nomen accepit. Nam collectiones Graeci apostomas vocant. Enpiis dicta ab apostoma intrinsecus vel in latere vel in stomacho cum dolore et febribus et tussi et abundantibus spumis et purulentiis. Hepaticus morbus e iecoris passione nomen accepit. Graeci enim iecur παρ vocant. Lienosis ab splene vocabulum sumpsit. Graeci enim σπλν lien dicunt. Hydropis nomen sumpsit ab aquoso humore cutis. Nam Graeci δωρ aquam vocaverunt. Est enim humor subcutaneus cum inflatione turgente et anhelitu foetido. Nefresis a renum languore nomen accepit. Renes enim Graeci νεφρος dicunt. Paralesis dicta a corporis inpensatione, facta ex multa infrigidatione, aut in toto corpore, aut in parte. Cacexia nomen sumpsit a corporis iniuria [vel habitu]. καχεξαν enim malam vexationem Graeci vocaverunt. Fit autem haec passio intemperantia aegrotantis, vel curatione mala medicaminis; aut post aegritudinem tarda resumptio. Atrofia nomen accepit a diminutione corporis. Nam Graeci nutrimenti cessationem τροφαν dicunt. Est enim tenuitas corporis ex causis latentibus et paulatim convalescentibus. Sarcia est superfluum carnis incrementum, quo ultra modum corpora saginantur. Graeci enim carnem σρκα vocant. Sciasis vocata a parte corporis, quam vexat. Nam vertebrorum ossa, quorum summitas iliorum initio terminatur, Graeci σχα vocant. Fit autem de phlegma quotiens descenderit in recta ossa, et efficitur ibi glutinatio. Podagram Graeci a retentione pedum dicunt nominatam, et a ferali dolore. Siquidem omne, quod inmite fuerit, abusive agreste vocamus. Artriticus morbus ab articulorum passione vocabulum sumpsit. Cauculus petra est quae in vesica fit, unde et nomen accepit. Gignitur autem ex materia phlegmatica. Stranguria dicta est, eo quod stringat urinarum difficultatem. Satiriasis iuge desiderium Veneris cum extensione naturalium locorum. Dicta passio a Satyris. Diarria iugis ventris cursus sine vomitu. Disinteria est divisio continuationis, id est ulceratio intestini.

http://azbyka.ru/otechnik/Isidor_Sevilsk...

Et sciendum Ionium sinum esse inmensum, ab Ionia usque ad Siciliam, et huius partes esse Adriaticum, Achaicum et Epiroticum. A moribus accolarum Euxinus, Axenus ante appellatus. A casibus hominum qui deciderunt in mare, ut Hellespontum, Icarium, Myrteum. Nam Myrteum mare dictum a Myrtili lapsu, quod illic ab Oenomao praecipitatus sit. Icarus vero Cretensis, ut fabulae ferunt, altiora petens, pinnis solis calore solutis mari, in quo cecidit, nomen inposuit. Phrixus quoque cum Helle sorore sua fugiens insidias novercales conscendit navem signum arietis habentem, qua liberatus est. Helles autem soror eius perpessa naufragium decidit in mare, et mortua Hellesponti mari nomen dedit. Ab ordine fluenti Propontis. Nam dictum Propontum quia Pontum praevenit. Item et a transitu vel angustis meatibus boum Bosphorus. Aegyptius autem pelagus Asiae datur, Gallicus Europae, Africus Libyae: his ut quaeque proxima sunt, venerunt in partes. Pelagus autem est latitudo maris sine litore et portu, Graeco nomine π το πλαγου, hoc est a latitudine, dictus; unde et plagia, eo quod sint inportuosa. Caput XVII. DE SINIBUS MARIS Sinus dicuntur maiores recessus maris, ut in mari Magno Ionius, in Oceano Caspius, Indicus, Persicus, Arabicus, qui et mare Rubrum, qui Oceano adscribitur. Rubrum autem mare vocatum eo quod sit roseis undis infectum; non tamen talem naturam habet qualem videtur ostendere, sed vicinis litoribus vitiatur gurges atque inficitur; quia omnis terra, quae circumstat pelago, rubra est et sanguineo colori proxima. Ideoque inde minium acutissimum excernitur, et alii colores quibus pictura variatur. Ergo cum terra hanc habeat naturam, fluctibus subinde diluitur, et quidquid adesum est, in colorem cadit. Ob hoc etiam in his litoribus gemmae rubrae inveniuntur. Lapillus enim eiusmodi humo involutus cum inter arenas attritus est, et terrae colorem habet et maris. Hoc mare in duos sinus scinditur. Ex his, qui ab oriente est, Persicus appellatur, quia ora illius Persae inhabitant. Alter vero Arabicus dicitur, quod sit circa Arabiam.

http://azbyka.ru/otechnik/Isidor_Sevilsk...

Quod autem fpeftat ad clariffimorum illorum Virorum nomina, quid inde? Non ne omnia allata teftimonia, ad unius eiusdemque manufcripti Uffembachiani fidem refolvuntur? Codicem Uffembachius forte fortunâ invenit; exiguo pretio redemit; magno habuit; dignum qui lucem publicam videat, iudicavit; quod tamen an fuâ operâ unquam fieri pofem, non minus modefte, quam ingenue, dubitavit; exiguam in Graecis fuam notitiam agnofcens, et faffus. Qui et adiutus a Viro literarum Graearum peritiffimo Schneidero Schmidt, interpretationem quidem fufcepit, et ufque ad dimidiam partem fecundi Traftatus delineavit, fed rudem earn adhuc, et fecundis curis egentem; ut ipfe annunciayit. (Apud Fabric. Bibl. Grasc. Vol. VI. pag. 621–627). Henricus porro Maius, in Academia Gieflana quondam Graecae et Orientalium Linguarum Profeffor, in Catalogo Codicum Manufcriptorum Bibliothecae Uffenbachianae, Librum utique et evolvit, et vertit, et edendum fibi propofuit; imo promifit. Sed ipfo morte praevento, turn interpretatio evanuit, turn editionis fpes (vid. Ioh. Iac. Reiske in Praefat. ad Ceremoa) decollavit. Albertus tandem Fabridus, Indices, Tiralosque ab hisceViris fibi communicatos, quales obtinuit, tales Leftoribus obtulit, impreffionem integri operis, ab aliquo fufcipiendam percupiens atque expeftans. (Id. ubi fupra. pag. 623). Quis igitur ab hisce, illapfum in ipfis Infaiptionibus errorem hand notatum fuiffe quaeftus iure fuerit ? Quis, viros illos non animadyertiffe chronologicam eam Timlorum incohaerentiam cum fubieftâ narratione; cum aut nullam de edendo opere curam fufceperint, (ut Fabricius); aut fufcepientes, (ut Uffembachius et Maius) non ad finem perduxerint; quis inquam, miratus fuerit? At earn parachronismi difcrepantiam Editorem Doftiffimum Ioh. Iacob. Reiskium effugiffe, nec animadverfam ab eo fuiffe in Editione Lipfienfi anni 1751. Et aegre ferre, et mirari merito fubit. Mirari quidem, quia, utpote ad abftrufiora detegenda, intricatioraque enodanda apto, chronicam iftam incongruentiam adnotare facillimum erat paebdarifflmo illi, et de Literis egregie merito viro, fi modo paullulum attentius animum adiecilfet; argre autem ferre, quia incongruentiâ illâ negleftâ, anfa quodammodo data eft, aut certe relifta Leftoribus parum attentis, nec penitius rem introfpicientibus, veritatem calumniandi. Cum, Hiftorae fundamentis ita concuffis atque labefaftatis, vel de ipfâ Elgae converfione addubitandi praetextus, et via pateat.

http://azbyka.ru/otechnik/Evgenij-Vulgar...

796 Hoc (=veritatem et justitiam vivendo et loquendo indeclinabiliter tenere) puto quia Deus ab omni rationali creatura exigit... Hanc obedientiam debebat homo ille Deo Patri et humanitas divinitati; et hanc ab illo exigebat Pater. C. D. h. 1, 9 c. 370 c. 797 Si Adam moriturus non erat, si non peccasset, multo magis iste mortem pati non debebit, in quo peccatum esse non poterit quia Deus erit. Ib. 2, 10 c. 408 c. Omnis mortis necessitas et cujuslibet corruptionis sive laboris ab illo homine aperte excluditur. De conc. virg. 19 c. 451 c. 798 Vitam suam dare sive ponere animam suam, sive tradere seipsum ad honorem Dei: hoc ex debito Deus non exiget ab illo: quoniam non erit peccatum in illo, non debebit mori. C. D. h. 2, 11 c. 411 c. 799 Si tam facile victus est (homo) a diabolo, ut Deum peccando exhonoraret, ut facilius non posset, nonne justum est ut homo, satisfaciens Deo pro peccato, tanta difficultate vincat diabolum ad honorem Dei, ut majori non possit?.. Nihil autem asperius et difficilius potest homo ad honorem Dei sponte et non ex debito pati quam mortem. Ib. 412 c. 800 Bos. Multi ante adventum Christi et Ioannes Baptista post adventum ejus fortiter mortem pro veritate sustinentes, illud sufficienter dedisse noscuntur. Ans. Nullus unquam homo praeter illum moriendo Deo dedit. quod aliquando necessitate perditurus non erat, aut solvit, quod non debebat. Ille vero sponte Patri obtulit, quod nulla necessitate unquam amisurus erat, et solvit pro peccatoribus, quod pro se non debebat. Ib. 2, 19 c. 426 c. 801 In his omnibus (S. Scripturae dictis) plus videtur Christus obedientia cogente, quam spontanea voluntate disponente mortem sustinuisse. Ib. 1, 8 c. 370 c. 802 Non coëgit Deus Christum muri, in quo nullum fuit peccatum; sed ipse sponte sustinuit mortem, non per obedientiam deserendi vitam, sed propier obedientiam servandi juslitiam, in qua tam fortiter perseveravit, ut inde mortem incurreret. Potest etiam dici, quia praecepit illi mori Pater, cum hoc praecepit, unde incurrit mortem. Ib. 1, 9 c. 371 c.

http://azbyka.ru/otechnik/prochee/v-pamj...

138 Die Marienverehrung in den ersten Jahrhunderten, s. 286–331. Stuttgart. 1881. 139 Garrucci, Storia della arte cristiana, vol. II. tav. 66, 81 140Ecclesiast. Hist. lib. II с. 23 у Migne, Curs, patol. graec. t. 145. col. 816. 141Рукоп. сборн. Флорищевой пустыни XVII b. (695) л. 55. 142Памятн. древн, письмен. 1878 г. XIX. сл. Иосифовский Соборник 1642 г. л. 170 об. — 171 и рукописное сказание о явлении и чудесах Тихвинской иконы Богоматери, принадлежащей церковно-археологическому музею при Моск. д. Академии. 143 Λγει δε, ως κο βασλεισσα Εδοκεα, απελθοσα εις " Ιεροσλυμα, οκτι πστρεψε… και διι Εδοκεα τη Πουλχερα τν εΙκνα της θεομτορος, ην ο απστολος Λουκς καθιστρησεν, ξ " Ιεροσολμων πεστειλεν. Ecclesiast. Hist. lib. I. Migne, Curs. patr. graec. t. 86 col. 165–166. 144Λουκαν τον πστολον και εαγγελιστν, παντες ot ττε ερκασιν, οκεαις ζωγραφησαι χερσιν αυτν τε τον σαρκωθντα Χριστν και την ατο δχραντον Μητρα και τοτων τς εκνας " χειν την " Ρμην ες οκεαν ε " κλειαν, και ν εροσολμοις δ π " ακριβεας κετσθαι τατας φασν. Boissonade, " Ανκδοτα vol. VI ρ. 472–473. С приведенным свидетельством св. Андрея Критского сопоставляют (см. в Revue de Ι " art chretien 1894 t. V livr. 6 p. 488) следующие слова св. Иоанна Дамаскина, его современника: Λουκαν τον πστολον και εαγγελιστν εζωγραφηκναι τον Κριον κα την Μητρα ατο, ων τς εκνας " χειν την " Ρωμαων διαφημζουσι πλιν, ν δ τοις εροσολμοις π " ακριβεας κενται. De fide orthod. lib. IV с. XVI. 145Βλπε μοι και υον εαγγελιστν και πστολον Λουκαν " ουχ της πανχραντου και ειπαρθνου Μαρας την τιμαν εΙκνα ανιστρησε και προς θεφιλον πεμψε. Damasc. oper. t. I pag. 618. Parisiis. 1712. 146Ne longe abeam. post Christi in coelum ascensionem, mulier illa, quae sanguinis profluvio laborabat, ab eo sanitati restituta, ipsius imaginem, velut acceptum beneficium referens, exsculpsit. Ac prius etiatn ab ipsomet Christo, ipsissima Patris imagine, divino linteo facies ipsius inpressa est, ac toparchae Abagaro, id poslulanti, Edessam missa, Demum ab euangelista Luca picta est. Quin ab Hierosolymis quoque Virginis Deigenitricis imago missa est. Surii, De probatis sanctorum vitis, novembr. 28. pag. 635.

http://pravbiblioteka.ru/reader/?bid=900...

Noch ein Beispiel der Zusammenarbeit der säkularen und kirchlichen Vertreter ist die internationale Konferenz zum interreligiösen und interethnischen Dialog, die zweijährlich von der Interparlamentarischen Union und dem Generalsekretär der Vereinten Nationen veranstaltet wird. Die nächste Konferenz soll im Mai 2022 in Sankt- Petersburg stattfinden. Wir werden mit der Russischen Orthodoxen Kirche aktiv mitarbeiten, das richtige Herangehen an die Bestimmung der Tagesordnung zu gewährleisten und dieses Forum für die Förderung der Werte zu benutzen, die die orthodoxen Ideale, die heute ganz gefragt sind, widerspiegeln. - Metropolit Hilarion ist der Mensch von vielen Begabungen: er ist Komponist, er schreibt die Bücher, er nehmen den Leuten die Beichte ab, er hält die Gottesdienste, er ist aktiv in den Diensten engagiert. Wie würden Sie ihn nämlich als kirchlichen “Außenminister” einschätzen? Wie sehr begabten Menschen. Ein begabter Mensch ist begabt auf allen Gebieten- nicht nur in den Hobbys, sondern auch in seiner Haupttätigkeit. Ich glaube, dass Metropolit Hilarion gebührend mit der Tätigkeit seines Vorgängers im Amt des Oberhaupts der Abteilung für kirchliche Außenbeziehungen fortfährt. Wir haben für viele Jahre sehr eng zusammengearbeitet. Es gibt die vor länger Zeit gegründete Arbeitsgruppe zur Zusammenarbeit des Ministeriums für auswärtige Angelegenheiten und der Russischen Orthodoxen Kirche. Von unserer Seite beteiligt sich daran der Staatssekretär des Ministeriums E.S. Iwanow. Ab und zu halten wir die Treffen mit Metropoliten Hilarion und Seiner Heiligkeit Patriarchen Kyrill ab. Wir haben viele gemeinsame Projekte. Ein der aktuellsten ist die spezifischen Schritte zum Schutz der Christen besonders im Nahost und Nordafrika zu unternehmen. Zusammen mit der Abteilung für kirchliche Außenbeziehungen halten wir nicht zum ersten Mal “am Rande” der Veranstaltungen der OSZE, des Weltsicherheitsrats zu den Menschenrechten das spezielle Forum zur Unterstützung der Christen ab. Daran beteiligen sich die Partner aus Vatikan- aus dem Sankten Stuhl, die Außenminister von Armenien, Ungarn, Belorussland, Libanon und anderen Ländern, die die Gefahr für das zukünftige gewöhnliche, beruhigte und sichere Leben der Christen im Nahen Osten sehen. Hunderttausende von ihnen haben geflüchtet, nachdem dort die “Demokratie” aufgezwungen wurde. Zuerst in dem Irak, dann in Libanon, in Syrien. Besonders leidet die christliche Bevölkerung am syrischen Konflikt. Syrische Arabische Republik ist eine der Wiegen des Christentums.

http://mospat.ru/de/news/87793/

Asia ex nomine cuiusdam mulieris est appelata, quae apud antiquos imperium tenuit orientis. Haec in tertia orbis parte disposita, ab oriente ortu solis, a meridie Oceano, ab occiduo nostro mare finitur, a septentrione Maeotide lacu et Tanai fluvio terminatur. Habet autem provincias multas et regiones, quarum breviter nomina et situs expediam, sumpto initio a Paradiso. Paradisus est locus in orientis partibus constitutus, cuius vocabularum ex Graeco in Latinum vertitur hortus: porro Hebraice Eden dicitur, quod in nostra lingua deliciae interpretatur. Quod utrumque iunctum facit hortum deliciarum; est enim omni genere ligni et pomiferarum arborum consitus, habens etiam et lignum vitae: non ibi frigus, non aestus, sed perpetua aeris temperies. E cuius medio fons prorumpens totum nemus inrigat, dividiturque in quattuor nascentia flumina. Cuius loci post peccatum hominis aditus interclusus est; septus est enim undique romphea flammea, id est muro igneo accinctus, ita ut eius cum caelo pene iungat incendium. Cherubin quoque, id est angelorum praesidium, arcendis spiritibus malis super rompheae flagrantiam ordinatum est, ut homines flammae, angelos vero malos angeli submoveant, ne cui carni vel spiritui transgressionis aditus Paradisi pateat. India vocata ab Indo flumine, quo ex parte occidentali clauditur. Haec a meridiano mari porrecta usque ad ortum Solis, et ab septentrione usque ad montem Caucasum pervenit; habens gentes multas et oppida, insulam quoque Taprobanen gemmis et elephantis refertam, Chrysam et Argyren auro argentoque fecundas, Tilen quoque arboribus foliam numquam carentem. Habet et fluvios Gangen et Indum et Hypanem inlustrantes Indos. Terra Indiae Favonii spiritu saluberrima in anno bis metit fruges: vice hiemis Etesias patitur. Gignit autem tincti coloris homines, elephantos ingentes, monoceron bestiam, psittacum avem, ebenum quoque lignum, et cinnamum et piper et calamum aromaticum. Mittit et ebur, lapides quoque pretiosos: beryllos, chrysoprasos et adamantem, carbunculos, lychnites, margaritas et uniones, quibus nobilium feminarum ardet ambitio.

http://azbyka.ru/otechnik/Isidor_Sevilsk...

Ac proinde episcopos, inquit, oportet constitui, qui ex domo propria toti quoque Ecclesiæ præ esse sint meditati. Unusquisque ergo, in quo vocatus est 1Corinthians 7:24 opere ministerium peragat, ut liber in Christo fiat, et debitam ministerio suo mercedem accipiat. Et rursus de lege disserens, utens allegoria: Nam quæ sub viro est mulier, inquit, viventi viro alligata est lege, Romans 8:2 et quæ sequuntur. Et rursus: Mulletest alligata, quandiu vivit vir ejus; sin autem mortuus fuerit, libera est ut nubat, modo in Domino. Beata est autem si sic permanserit, mea quidem sententia. 1Corinthians 7:39–40 Sed in priore quidem particula, mortificati estis, inquit, legi, non matrimonio, ut efficiamini vos alteri, qui excitatus est ex mortuis, Romans 7:4 sponsa et Ecclesia; quam castam esse oportet, et ab iis quæ strut intus, cogitationibus, quæ sunt contrariæ veritati; et ab iis, qui tentant extrinsecus, hoc est ab iis, qui sectantur hæreses, et persuadent vobis fornicari ab uno viro, nempe omnipotenti Deo: Ne sicut setpens decepit Evam, 2Corinthians 11:3 quæ vita dicitur, nos quoque inducti callidis hæresium illecebris, transgrediamur mandata. Secunda autem particula statuit monogamiam: non enim, ut quidam existimarunt, mulieris cum viro alligationem, carnis cum corruptela connexionem, significari putandum est; impiorum enim hominum, qui matrimonii inventionem diabolo aperte tribuunt, opinionera reprehendit, unde in periculum venit legislator ne incessatur maledictis. Tatianum arbitror Syrum talia audere dogmata tradere. His verbis quidem certe scribit in libro De perfectione secundum Servatorem: Consensum quidem conjungit orationi: communio autem corruptelæ, interitus solvit interpellationem. Admodum certe circumspecte arcet per concessionem. Nam cum rursus permisit simul convernire propter Satanam et intemperantiam, 1Corinthians 7:5 pronuntiavit eum, qui est obtemperaturus, serviturum duobus dominis: Matthew 6:24 per consensure quidem, Deo; per dissensionem autem, intemperantiæ et fornicationi et diabolo.

http://azbyka.ru/otechnik/Kliment_Aleksa...

   001    002    003    004    005    006    007    008    009   010