10.25. Vbicumque in scripturis sanctis pro Deo angelus ponitur, non Pater, non Sanctus Spiritus, sed pro incarnationis dispensatione solus Filius intellegitur. 10.26–27. Ante dominicae incarnationis aduentum discordia inter angelos et homines fuit. Veniens autem Christus, pacem in se angelis et hominibus fecit. Eo quippe nato, clamauerunt angeli: In terra pax hominibus bonae uoluntatis. Per incarnationem igitur Christi non solum Deo reconciliatus est homo, uerum etiam pax inter homines et angelos reformata est. – Discordia igitur ante aduentum Christi hominum et angelorum fuisse per id maxime agnoscitur quod salutati in ueteri testamento ab hominibus angeli despiciunt se salurari ab eis. Quod in nouo testamento a Iohanne factum non solum reuerenter angelus suscipit, uerum etiam ne faciat interdicit. 10.28–29. Ob hoc homo in ueteri testamento despicitur, nec resalulatur ab angelo, eo quod homo adhuc nondum transisset in Deo. – Suscipitur autem homo a Deo, et reuerenter salutatur ab angelo; nam et Mariam angelus Gabrihel legitur salutasse, et Iohanni angelum salutanti ab eodem angelo dicitur: Vide ne feceris, conseruus enim tuus sum, et fratrum tuorum. Per quod agnoscitur per incarnationem dominicam pacem hominibus fuisse et angelis redditam. XI. De homine. 11.1a. Omnia sub caelo propter hominem facta sunt, homo autem propter seipsum. Inde et omnia per figuram ad eius similitudinem referuntur. 11.1b. Communia homini omnia naturalia esse cum omnibus rebus quae constant, et in homine omnia contineri, atque in eo omnium rerum naturam consistere. 11.1c. Vniuersitati creaturae homo magna quaedam portio est, tantoque gradu est ceteris excellentior, quanto imagini diuinae uicinior. 11.1d-2. Quantum ceteris creaturis praestet homo dignitate uirtutis, ex ipsa reuerentia discitur creationis, dum omnia dixit Deus: Fiat, et facta sunt; creare uero hominem quadam aeterni consilii deliberatione uoluerit dicens: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram. – Quia enim boni sumus naturaliter conditi, culpae quodammodo merito contra naturam sumus effecti.

http://azbyka.ru/otechnik/Isidor_Sevilsk...

Amari item dicitur ab omnibus, quae ab eo sunt, non quod ab eis aliquid patiatur, qui solus impassibilis est, sed quia eum omnia appetunt, ipsiusque pulchritudo omnia ad se attrahit. 707 I, 76, C.522Ä Et haec est cauta et salutaris et catholica de Deo praedicanda pro-fessio, ut prius de eo juxta catafaticam, id est affirmationem, omnia sive nominaliter, sive verbaliter praedicemus, non tamen proprie, sed translative; deinde ut omnia, quae de eo praedicantur per catafaticam, eum esse negemus per apofaticam, id est negationem, non tamen translative, sed proprie. Verius enim negatur Deus quid eorum, quae de ео praedicantur esse, quam affirmatur essë deinde super omne, quod de eo praedicatur superessentialis natura, quae omnia creat et non creatur, superessen tialiter superlaudanda est. Cf. I, 66, c.510. 708 I, 7–11, c. 446–451.1, 8, C.448B: Non ergo ipsum Deum per semetipsum videbimus, quia neque angeli vident; hoc enim omni creaturae impossibile est; solus namque, ut ait Apostolus, habet immortalitatem, et lucem habitat inacccssibilem: sed quasdam factas ab eo in nobis theophanias contemplabimur. Comment, in Ev. sec. loan. с. 302Ä Apparebit itaque in theophaniis suis, hoc est divinis apparitionibus, in quibus juxta altitudinem puritatis et virtutis uniuscujusque Deus apparebit. Theophaniae autem sunt omnes creaturae visibiles et invisibiles, per quas Deus, et in quibus saepe appa-ruit, et apparet, et appariturus est. Item virtutes purgatissimarum animarum et intel-lectuum theophaniae sunt, et in eis quaerentibus et diligentibus se Deus manifestat. 709 II, 28, C.587B: Si Deus cognoscit seipsum, quid sit, nonne se ipsum definit? Omne siquidem, quod intelligitur, quid sit, definiri a se ipso vel ab alio potest. Ac per hoc non universaliter infinitus est, sed particulariter, si ex creatura solummodo definiri non potest, a se иего ipso potest. Vel ut ita dicam, sibi ipsi finitus, creaturae infini-tus subsistit. C.589B: quomodo infinitum potest in aliquo definiri a se ipso, vel in aliquo intelligi, cum se cognoscat super omne finitum et infinitum, et finitatem ct infmitatem? Deus itaque nescit se, quid est, quia non est quid; imcomprehensibilis quippe in aliquo et sibi ipsi et omni intellectui.

http://azbyka.ru/otechnik/Aleksandr_Bril...

Тогда он сблизился и с Олимпиадой, матерью Александра и, так вот совокупившись при помощи колдовства с Олимпиадой, родил Александра, когда Филипп царствовал над Македонией двадцать лет и покорил Фессалию, где и основал город, назвав его Фессалоникой» (cp. Historia Alexandri). – Ab : «При нем в Греции были философы Аристотель и Демосфен». 276 Бесс, сатрап Бактрии, провозгласивший себя царем, был схвачен и казнен Александром в 329 г. до н.э. 280 Александр умер летом 323 г. до н.э. Ab : «Он основывает великий город Александрию в Египте. И Персидское царство он захватил, а Египтом, Финикией, Палестиной, Сирией и всей Асией, став великим, прочно овладел. Умирает он в Вавилоне, и разделяется его царство на четыре: Вавилонию, Македонию, Асию и Египет». 281 Ab : «Он основывает столицу Антиохию, во имя своего сына Антиоха. Основал же он и Селевкию, Лаодикию и Эдессу». 282 Птолемей I правил в Египет как царь в 305–283 гг. до н.э. Но хронисты обычно отсчитывали его годы сразу от смерти Александра, что и дает 40 лет правления. 288 Птолемей VI Филометор, 204–180 гг. до н.э. Окончание § 8 в Ab : «Ha 24 году его царь Сирии Антиох, вознесшись от высокомерия, идет войной на Птолемея и, отрезав от Египта, осаждает Иерусалим, оскверняет божественный Храм и священный закон, согласно пророчеству Даниила, и устанавливает для иудеев вкушение языческой жертвенной пищи. При нем Маккавеи, передовые борцы за благочестие, приняли за божественное законодательство множество горьких мук, вплоть до смерти». 290 После Эвергета правил его сын Птолемей IX Сотер II (см. ниже); прозвище Φσκων " Толстяк» носил сам Эвергет. 293 Птолемей XII Новый Дионис, правил в 80–58 и 55–51 гг. до н.э. Ab доб.: «При нем римский полководец Помпей захватил всю Сирию и Иудею и подчинил ее царство римлянам. Прогнав с первосвященства Аристобула, он отправил его в оковах вместе с детьми в Рим и, наложив частичную дань на иудеев, сделал первосвященником брата Аристобула Гиркана. А тот дружил с неким аскалонским идолослужителем Антипатром, отцом Ирода, и поставил его надзирать за страной».

http://azbyka.ru/otechnik/Istorija_Tserk...

16.5. Sancti uiri ideo contemnere cupiunt mundum, et motum mentis ad superna reuocare, ut ibi se recolligant unde defluxerunt, et inde se subtrahant ubi dispersi sunt. 16.6. Iusti qui rebus honoribusque ac uitae blandimentis renuntiant, proinde se ab omni terrena possessione mortificant, ut Deo uiuant; ideoque saeculi huius blanditias calcant, ut ualidiores ad uitam illam de huius uitae mortificatione consurgant. Cuncta quippe temporalia, quasi herbae uirentes, arescunt et transeunt, ideoque pro aeternis rebus, quae numquam arescunt, recte ista Dei seruus contemnit, quia in eis stabilitatem non aspicit. 16.7. Qui post renuntiationem mundi ad supernam patriam sanctis desideriis inhiat, ab hac terrena intentione quasi quibusdam pinnis subleuatus erigitur, et in quo lapsus erat per gemitum conspicit et ubi peruenerit cum gaudio magno intendit. Qui uero, a contemplationis requie reflexus, in curis huius saeculi incidit, si ad memoriam sui reuertatur, protinus ingemiscit, quantumque fuerint tranquilla quae perdidit,et quam confusa sint in quibus cecidit, ex ipsa laboris sui difficultate cognoscit. Quid enim in hac uita laboriosius quam terrenis desideriis aestuare? Aut quid hic securius quam huius saeculi nihil adpetere? Qui enim hunc mundum diligunt, turbulentis eius curis et sollicitudinibus conturbantur. Qui autem eum odiunt nec sequuntur, internae quietis tranquillitate fruentes, futurae pacis requiem, quam illuc expectant, hic quodammodo habere iam inchoant. XVII. De sanctis qui se a consortio saeculi separant. 17.1. Sancti uiri funditus saeculo renuntiantes ita huic mundo moriuntur ut soli Deo uiuere delectentur; quantoque ab huius saeculi conuersatione se subtrahunt, tanto internae mentis acie praesentiam Dei et angelicae societatis frequentiam contemplantur. 17.2. Malorum tam praua sunt opera manifesta, ut hii qui supernam patriam desiderant, non solum mores eorum, sed et consortia fugiant. Quidam etiam corporaliter separari desiderant ab iniquis, ut eorum non inuoluantur delictis. Nonnulli, etsi non corporali discessu, spiritali tamen ab eis intentione recedunt; qui etsi communes sunt conuersatione, discreti tamen sunt corde uel opere; et licet saepe in medio carnalium uitam Deus protegat electorum, tamen satis rarum est ut quisquis inter saeculi uoluptates positus a uitiis maneat inlibatus, in quibus etsi non cito inplicetur, aliquando tamen adtrahitur. Neque enim diu tutus esse poterit, qui periculo proximus fuerit.

http://azbyka.ru/otechnik/Isidor_Sevilsk...

Item quaeritur qua lingua in futurum homines loquantur: nusquam reperitur. Nam dicit Apostolus ( 1Cor. 13,8 ): ‹Sive linguae, cessabunt.› Ideo autem prius de linguis, ac deinde de gentibus posuimus, quia ex linguis gentes, non ex gentibus linguae exortae sunt. Caput II. DE GENTIUM VOCABULIS Gens est multitudo ab uno principio orta, sive ab alia natione secundum propriam collectionem distincta, ut Graeciae, Asiae. Hinc et gentilitas dicitur. Gens autem appellata propter generationes familiarum, id est a gignendo, sicut natio a nascendo. Gentes autem a quibus divisa est terra, quindecim sunt de Iaphet, triginta et una de Cham, viginti et septem de Sem, quae fiunt septuaginta tres, vel potius, ut ratio declarat, septuaginta duae; totidemque linguae, quae per terras esse coeperunt, quaeque crescendo provincias et insulas inpleverunt. Filii Sem quinque singulariter gentes singulas procreaverunt. Quorum primus Elam, a quo Elamitae principes Persidis: secundus Assur, a quo Assyriorum pullulavit imperium: tertius Arphaxat, a quo gens Chaldaeorum exorta est: quartus Ludi, a quo Lydii: quintus Aram, a quo Syri, quorum metropolis fuit Damascus. Filii Aram, nepotes Sem, quattuor: Hus et Ul et Gether et Mes. Hus Traconitidis conditor, qui inter Palaestinam et Coelesyriam tenuit principatum, unde fuit Iob, secundum quod scriptum est (Iob 1,1): ‹Vir erat in terra Hus›: secundus Ul, a quo Armenii: tertius Gether, a quo Acarnanii sive Curiae: quartus Mes, a quo sunt hi qui vocantur Maeones. Posteritas Arphaxat filii Sem; Heber nepos Arphaxat, a quo Hebraei; Iectam filius Heber, a quo Indorum orta est gens; Sale filius Iectam, a quo Bactriani, licet eos alii Scytharum exules suspicantur. Ismael filius Abraham, a quo Ismaelitae, qui nunc corrupto nomine Saraceni, quasi a Sarra, et Agareni ab Agar. Nabaioth filius Ismael, a quo Nabathei, qui ab Euphrata in mare Rubrum inhabitant. Moab et Ammon filii Loth, a quo Moabitae et Ammonitae. Edom filius Esau, a quo Idumaei. Haec sunt gentes quae de Sem stirpe descendunt, possidentes terram meridianam ab ortu solis usque ad Phoenices. Filii Cham quattuor, ex quibus ortae sunt gentes haec: Chus, a quo Aethiopes progeniti; Mesraim, a quo Aegyptii perhibentur exorti. Phut, a quo Libyi. Unde et Mauretaniae fluvius usque in praesens Phut dicitur, omnisque circa eum regio Phuthensis. Chanaam, a quo Afri et Phoenices et Chananaeorum decem gentes. Item ex nepotibus Cham filii Chus, nepotes Cham sex. Filii Chus: Saba et Hevila, Sabatha, Rhegma, Seba, Cuza. Saba, a quo progeniti et appellati Sabaei, de quibus Vergilius (Georg. 2,117):

http://azbyka.ru/otechnik/Isidor_Sevilsk...

Reliqua pars decem tribuum, quae in Samaria regem sibi constituit, ob populi magnitudinem pristinum nomen retinuit Israel. Samaritanorum gens sumpsit exordium ab Assyriis, qui transmigrati habitaverunt in Samaria, qui Latine interpretantur custodes, eo quod captivato Israel isti in terram regionis eorum ad custodiam conlocati sunt. Phoenix, Cadmi frater, de Thebis Aegyptiorum in Syriam profectus, apud Sidonem regnavit, eosque populos ex suo nomine Phoenices, eamque provinciam Phoeniciam nuncupavit. Sidones autem a civitate quae vocatur Sidon traxisse vocabulum perhibentur. Saraceni dicti, vel quia ex Sarra genitos se praedicent, vel sicut gentiles aiunt, quod ex origine Syrorum sint, quasi Syriginae. Hi peramplam habitant solitudinem. Ipsi sunt et Ismaelitae, ut liber Geneseos docet, quod sint ex Ismaele. Ipsi Cedar a filio Ismaelis. Ipsi Agareni ab Agar; qui, ut diximus, perverso nomine Saraceni vocantur, quia ex Sarra se genitos gloriantur. Philistaei ipsi sunt Palaestini, quia P litteram sermo Hebraeus non habet, sed pro eo Phi Graeco utitur. Inde Philistaei pro Palaestinis dicuntur, a civitate utique sua. Idem et Allophyli, id est alienigenae, ob hoc, quia semper fuerunt inimici Israel, et longe ab eorum genere ac societate separati. Chananei appellati de Chanaam filio Cham, quorum terram Iudaei possiderunt. Ex cuius origine fuit Emor, pater Sichem, a quo Amorrhaei sunt nuncupati. Aegyptii ab Aegypto quodam rege vocati sunt. Nam antea Aerii dicebantur. Inter pretantur autem lingua Hebraica Aegyptii adfligentes, eo quod adflixerint Dei populum, priusquam divino auxilio liberarentur. Armenius ex Thessalia unus de numero ducum Iasonis, qui ad Colchos profecti sunt, recollecta multitudine, quae amisso rege Iasone passim vagabantur, Armeniam condidit, gentique ex suo vocabulo nomen dedit. Limes est Persicus, qui Scythas ab eis dividit, Scytha cognominatus, a quo limite Scythae a quibusdam perhibentur vocati, gens antiquissima semper habita. Hi Parthos Bactrianosque; feminae autem eorum Amazonum regna condiderunt.

http://azbyka.ru/otechnik/Isidor_Sevilsk...

Cainan lamentatio vel possessio eorum; sicut enim Cain possessio, ita derivatum nomen, quod est Cainan, facit possessio eorum. Matusalam interpretatur mortuus est. Evidens etymologia nominis. Quidam enim eum cum patre translatum fuisse, et diluvium praeterisse putaverunt. Ob hoc signanter transfertur: mortuus est, ut ostenderetur non vixisse eum post diluvium, sed in eodem cataclysmo fuisse defunctum. Soli enim octo homines in arca diluvium evaserunt. Lamech percutiens. Iste enim percussit et interfecit Cain: quod etiam ipse postea perpetrasse uxoribus confitetur. Noe requies interpretatur, pro eo quod sub illo omnia retro opera quieverunt per diluvium. Unde et pater eius vocans nomen eius Noe dixit (Genes. 5,29): «Iste requiescere nos facit ab omnibus operibus nostris.» Sem dicitur nominatus, quod nomen ex praesagio posteritatis accepit. Ex ipso enim patriarchae et apostoli et populus Dei. Ex eius quoque stirpe et Christus, cuius ab ortu solis usque ad occasum magnum est nomen in gentibus. Chain calidus, et ipse ex praesagio futuri cognominatus. Posteritas enim eius eam terrae partem possedit, quae vicino sole calentior est. Unde et Aegyptus usque hodie Aegyptiorum lingua Kam dicitur. Iapheth latitudo. Ex eo enim populus gentium nascitur; et quia lata est ex gentibus multitudo credentium, ab eadem latitudine Iapheth dictus est. Canaan filius Cham interpretatur motus eorum. Quod quid est aliud nisi opus eorum? Pro motu enim patris, id est pro opere eius, maledictus est. Arfaxat sanans depopulationem. Chus Hebraice Aethiops interpretatur; a posteritate sui generis nomen sortitus. Ab ipso enim sunt progeniti Aethiopes. Nembroth interpretatur tyrannus. Iste enim prior arripuit insuetam in populo tyrannidem, et ipse adgressus est adversus Deum impietatis aedificare turrem. Heber transitus. Etymologia eius mystica est, quod ab eius stirpe transiret Deus, nec perseveraret in eis, tralata in gentibus gratia. Ex ipso enim sunt exorti Hebraei. Phaleg divisio, cui pater propterea tale nomen inposuit, quia tunc natus est, quando per linguas terra divisa est.

http://azbyka.ru/otechnik/Isidor_Sevilsk...

4. Relucentne iam haeretica semina Gnosticorum et Valentinianorum? Hinc enim arripiunt differentiam corporalium sensuum et intellectualium uirium, quam etiam parabolae decem uirginum adtemperant, ut quinque stultae sensus corporales figurauerint, stultos uidelicet, quia deceptui faciles, sapientes autem intellectualium uirium notam expresserint, sapientium scilicet, quia contingentium ueritatem illam arcanam et supernam et apud pleroma constitutam, haereticarum idearum sacramenta; hoc enim sunt et aeones et genealogiae illorum. 5. Itaque et sensum diuidunt et intellectualibus quidem a spiritali suo semine, sensualibus uero ab animali, quia spiritalia nullo modo capiat; et illius quidem esse inuisibilia, huius uero uisibilia et humilia et temporalia, quae sensu conueniantur in imaginibus constituta. Ob haec ergo praestruximus neque animum aliud quid esse quam animae suggestum et structum, neque spiritum extraneum quid quam quod et ipsa per flatum, ceterum accessioni deputandum quod aut deus postea aut diabolus adspiraret. 6. Et nunc ad differentiam sensualium et intellectualium non aliud admittimus quam rerum diuersitates, corporaliurji et spiritalium, uisibilium et inuisibilium, publicatarum et arcanarum, quod illae sensui, istae intellectui attribuantur, apud animam tamen et istis et illis obsequio deputatis, quae perinde per corpus corporalia sentiat, quemadmodum per animum incorporalia intellegat, saluo eo, ut etiam sentiat, dum intellegit. 7. Non enim et sentire intellegere est et intellegere sentire est? Aut quid erit sensus, nisi eius rei quae sentitur intellectus? Quid erit intellectus, nisi eius rei quae intellegitur sensus? Vnde ista tormenta cruciandae simplicitatis et suspendendae ueritatis? Quis mihi exhibebit sensum non intellegentem quod sentit aut intellectum non sentientem quod intellegit, ut probet alterum sine altero posse? 8. Si corporalia quidem sentiuntur, incorporalia uero intelleguntur, rerum genera diuersa sunt, non domicilia sensus et intellectus, id est, non anima et animus. Denique a quo sentiuntur corporalia? Si ab animo, ergo iam et sensualis est animus, non tantum intellectualis, nam dum intellegit, sentit, quia si non sentit, nec intellegit; si uero ab anima corporalia sentiuntur, iam ergo et intellectualis est uis animae, non tantum sensualis, nam dum sentit, intellegit, quia si non intellegit, nec sentit. Proinde a quo intelleguntur incorporalia? Si ab animo, ubi erit anima? Si ab anima, ubi erit animus? Quae enim distant, abesse inuicem debent, cum suis muneribus operantur.

http://azbyka.ru/otechnik/Tertullian/o-d...

Item et larvatici. Ipse est et morbus comitialis, id est maior et divinus, quo caduci tenentur. Cui tanta vis est ut homo valens concidat spumetque. Comitialis autem dictus, quod apud gentiles cum comitiorum die cuiquam accidisset, comitia dimittebantur. Erat autem apud Romanos comitiorum dies sollennis in kalendis Ianuarii. Mania ab insania vel furore vocata. Nam Graecorum vetustas furorem μανικν appellabant, sive ab iniquitate, quam Graeci ðmanieð vocaverunt, sive a divinatione, quia divinare Graece μανεν dicitur. Melancholia dicta est a nigro felle. Graeci enim nigrum μλαν vocant, fel autem χολν appellant. Epilemsia autem in phantasia fit; melancholia in ratione; mania in memoria. Typi sunt frigidae febres, qui abusive tipi appellantur ab herba quae in aqua nascitur. Latine forma atque status dicitur. Est enim accessionum vel recessionum revolutio per statuta temporum intervalla. Reuma Graece, Latine eruptio sive fluor appellatur. Catarrhus est fluor reumae iugis ex naribus, quae dum ad fauces venerit, βργχος vocatur; dum ad thoracem vel pulmonem, πτσις dicitur. Coryza est quotiens infusio capitis in ossa venerit narium, et provocationem fecerit cum sternutatione; unde et coryza nomen accepit. Branchos est praefocatio faucium a frigido humore. Graeci enim guttur βργχος dicunt, circa quem fauces sunt, quas nos corrupte brancias dicimus. Raucedo amputatio vocis. Haec et arteriasis vocatur, eo quod vocem raucam et clausam reddat ab arteriarum iniuria. Suspirium nomen sumpsit, quia inspirationis difficultas est, quam Graeci δσπνοιαν dicunt, id est praefocationem. Peripleumonia a pulmonibus nomen accepit. Est enim pulmonis tumor cum spumarum sanguinearum effusione. Haemoptois emissio sanguinis per ora, unde et nomen accepit. αμα enim sanguis dicitur. Tisis est ulceratio et tumor in pulmonibus, qui in iuvenibus facilius venire solet. φθσις autem apud Graecos dicta, quod sit consumtio totius corporis. Tussis Graece ab altitudine vocatur, quod a profundo pectoris veniat.

http://azbyka.ru/otechnik/Isidor_Sevilsk...

§ 29. Что касается системы наказаний, практикуемых римско-католическою церковию в отношении к духовным лицам, то она представляется в следующем виде. Подобно тому как в наказаниях общих католическая церковь допустила различие цензур от наказаний в собственном смысле, или виндикативных, так точно и в вопросе о наказаниях духовных лиц вся совокупность практикуемых против них церковию мер, сводится к двум главкатегориям: censurae и роепае vindicativae. а) Что касается цензур, во-первых, то, независимо от отлучения, которому духовные лица могут быть подвергнуты или совершенно наравне с мирянами, или в более мягкой форме личного интердикта, для духовных лиц существует специальная цензура – временное запрещение (suspensio). Суспенсия является с характером цензуры лишь тогда, когда она назначается на неопределенное время, ad contumaciam coërcendam, так что продолжительность наказания вполне условливается волеизменением в преступном субъекте. Если суспенсия назначается на определенный срок, то она этим самым теряет характер цензуры и переходит в разряд виндикативных наказаний. Кроме того, суспенсия иногда выступает в качестве временной административной меры по отношению к духовным лицам, находящимся под уголовным следствием: тогда она не имеет ни характера цензуры, ни характера виндикативного наказания. В значении цензуры, суспенсия приостанавливает дозволенное осуществление как прав, связанных непосредственно с священным саном, так и прав, относящихся до внешней юрисдикции (jura ordinis et jurisdictionis) 582 , а равно и права на извлечение доходов из бенефиции. Если суспенсия приостанавливает все эти права разом, то она называется suspensio generalis 583 . Если же суспенсия простирает свое действие только на одну которую-либо из указанных серий прав, тогда она является как suspensio specialis. Под suspensio specalis разумеется, таким образом, или suspensio ab officio 584 , или suspensio ab ordine, или suspensio а beneficio. В свою очередь, каждый из специальных видов суспенсии допускает подразделение на suspensio specialis totalis и suspensio specialis partialis. Suspensio totalis ab officio приостанавливает все права, связанные с саном и должностию; suspensio totalis ab ordine приостанавливает все права священнослужебные; suspensio totalis а beneficio приостанавливает всякое извлечение доходов из бенефиции. Suspensio partialis ab officio etc. приостанавливает, напротив, не все должностные права, или не все права сана, или, наконец, удерживает не вообще от извлечения всех доходов, а только некоторых 585 . Суспенсия, эта особая для духовных лиц существующая цензура, разнится от общих цензур в том, что она может иметь применение и к юридическим лицам, напр. капитулам, тогда как отлучению юридическое лицо подвергнуто быть не может 586 .

http://azbyka.ru/otechnik/Nikolaj_Suvoro...

   001    002    003    004    005    006    007   008     009    010