Carex herba acuta et durissima, sparto similis. De qua Vergilius (Georg. 3,231): Et carice pastus acuta. Spartus frutex virgosus sine foliis, ab asperitate vocatus. Volumina enim funium, quae ex eo fiunt, aspera sunt. Gramen a situ potius dictum, quod plurimis agrorum sit: unde et eum Graeci γρωστιν vocaverunt. Licet omnis herba gramen vocetur, ab eo quod germinetur; sicut robur omnis ligni cutis et species, ab eo quod sit firmissima. Filix a singularitate folii dicta. Denique ex una virgula altitudine cubitali una scissa folia gignitur, res inplicata velut pinna. Avena. Lolium. Zizania, quam poetae semper infelix lolium dicunt, quod sit inutile et infecundum. Faenum dictum quod eo flamma nutritur; φς enim flamma est. Manipulum dicimus fascem faeni: et dictum manipulum quod manum inpleat. Caput X. DE OLERIBUS Hortus nominatus quod semper ibi aliquid oriatur. Nam cum alia terra semel in anno aliquid creet, hortus numquam sine fructu est. Olus ab alendo dictum, eo quod primum homines oleribus alerentur, antequam fruges et carnes ederent. Tantum enim pomis arborum et oleribus alebantur, sicut animalia herbis. Caulis est generaliter herbarum vel olerum medius frutex; qui vulgo thyrsus dicitur, quod a terra sursum conscendat; ex quo derivatum est ut specialiter quoddam genus olerum caulis diceretur, quia thyrsus ipsius amplius ceteris oleribus coalescit, id est crescit. Est autem generale nomen; omnis enim frutex caulis [dicitur]. Cyma dicitur quasi coma: est enim summitas olerum vel arborum, in qua vegens virtus naturalis est. Malva ex parte Graeco vocabulo appellatur π το μαλσσειν, eo quod molliendi alvum solvendique naturam habeat. Cuius sucus, si quis se oleo mixto perunxerit, ab apibus negatur feriri. Folia eius ex oleo trita et inposita scorpionibus creduntur afferre torporem. Pastinaca vocata quod eius radix praecipuus pastus sit hominis: est enim odoratu iucunda, cibo delectabilis. Rapa dicta a rapiendo, id est conprehendendo. Est autem radice amplior napo, sapore dulcior, et folia tenui.

http://azbyka.ru/otechnik/Isidor_Sevilsk...

14.9. Acceptabilior est sensibus lectio tacita quam aperta; amplius enim intellectus instruitur quando uox legentis quiescit et sub silentio lingua mouetur. Namclare legendo et corpus lassatur et uocis acumen obtunditur. XV. De contemplatione et actione. 15.1. Actiua uita innocentia est operum bonorum, contemplatiua speculatio supernorum; illa communis multorum est, ista uero paucorum. 15.2. Actiua uita mundanis rebus bene utitur, contemplatiua uero mundo renuntians, soli Deo uiuere delectatur. 15.3a. Qui prius in actiua uita proficit, ad contemplationem bene conscendit. Merito enim in ista sustollitur, qui in illa utilis inuenitur. 15.3b-4. Quicumque adhuc temporalem gloriam, aut carnalem adfectat concupiscentiam, a contemplatione prohibetur, ut positus in actualis uitae operatione purgetur. In ista enim prius per exercitium boni operis cuncta exhaurienda sunt uitia, ut in illa iam pura mentis acie ad contemplandum Deum quisque pertranseat. Et licet conuersus statim ad contemplationem conscendere cupiat, tamen ratione cogitur ut prius in actiuae uitae operatione uersetur. ­ Exemplum enim actiuae et contemplatiuae uitae de Iacob sume qui dum ad Rachel, hoc est ad uisum principium, destinaret quae contemplationem significat, Lia illi, hoc est laboriosa uita, subponitur quae actiuam demonstrat. 15.5. Sicut sepultus ab omni negotio terreno priuatur, ita et contemplatione uacans ab omni occupatione actuali auertitur. Et sicut ab actuali uita conscendentes in contemplationis quiete sepeliuntur, ita ab actione saeculi recedentes eos uita actiua in se quasi sepeliendo suscipit; ac per hoc uitae mundanae actiua uita et uitae actiuae contemplatiua sepulchrum est. 15.6. Viri sancti, sicut a secreto contemplationis egrediuntur ad publicum actionis, ita rursus ab actionis manifesto ad secretum contemplationis intimae reuertuntur, ut intus Deum laudent, ubi acceperunt unde foris ad eius gloriam operantur. 15.7. Sicut aquilae moris est semper oculum in radium solis infigere nec deflectere, nisi escae solius obtentu, ita et sancti a contemplatione ad actualem uitam interdum reflectuntur considerantes illa summa sic esse utilia ut tamen ista humilia sint paululum nostrae indigentiae necessaria.

http://azbyka.ru/otechnik/Isidor_Sevilsk...

Haec ultima Africae exsurgit a montibus septem, habens ab oriente flumen Malvam, a septentrione fretum Gaditanum, ab occiduo Oceanum Athlanticum, a meridie Gaulalum gentes usque ad Oceanum Hesperium pererrantes: regio gignens feras, simias, dracones et struthiones. Olim etiam et elephantis plena fuit, quos sola nunc India parturit. Garamantis regionis caput Garama oppidum fuit. Est autem inter Cyrenensem et Aethiopiam, ubi est fons qui friget calore diei et calet frigore noctis. Aethiopia dicta a colore populorum, quos solis vicinitas torret. Denique vim sideris prodit hominum color; est enim ibi iugis aestus; nam quidquid eius est, sub meridiano cardine est. Circa occiduum autem montuosa est, arenosa in medio, ad orientalem vero plagam deserta: cuius situs ab occiduo Athlantis montis ad orientem usque in Aegypti fines porrigitur, a meridie Oceano, a septentrione Nilo flumine clauditur; plurimas habens gentes, diverso vultu et monstruosa specie horribiles. Ferarum quoque et serpentium referta est multitudine. Illic quippe rhinoceros bestia et camelopardus, basiliscus, dracones ingentes, ex quorum cerebro gemmae extrahuntur. Iacynthus quoque et chrysoprasus ibi reperiuntur; cinnamonium ibi colligitur. Duae sunt autem Aethiopiae: una circa ortum solis, altera circa occasum in Mauretania. Extra tres autem partes orbis quarta pars trans Oceanum interior est in meridie, quae solis ardore incognita nobis est; in cuius finibus Antipodes fabulose inhabitare produntur. Proxima autem Hispaniae Mauretania est, deinde Numidia, inde regio Carthaginensis, post quae Gaetuliam accipimus, post eam Aethiopiam, inde loca exusta solis ardoribus. Sciendum sane quod quaedam provinciae primum de nomine auctoris appellatae sunt; postea a provincia gentis nomen est factum. Nam ab Italo Italia, et rursus ab Italia Italus; et sic utimur ipsa nomina gentis, quomodo fuit ipsud nomen auctoris, unde derivatum est nomen provinciae. Ex quo accidit ex uno nomine nominari et civitatem et regionem et gentem.

http://azbyka.ru/otechnik/Isidor_Sevilsk...

Рим был центром тогдашнего мира, и поэтому Римская Церковь , естественно, была как бы сборным пунктом христиан всех мест 278 . Дальнейшие слова – in qua semper ab his, qui sunt undique, conservata est ea quae ab apostolis traditio – обыкновенно относили к Римской Церкви, так что это место получало такой смысл: в Римской Церкви апостольское Предание хранили верующие всего мира, стекавшиеся по нужде в Рим как в столичный город. Римская Церковь была под постоянным контролем всех остальных Церквей, которые и сами проверяли своё учение в Риме, где была как бы представлена вся Вселенская Церковь 279 . Но теперь большинство и католических учёных стали in qua etc. относить к omnis ecclesia 280 ; притом вторичное qui sunt undique, по предположению некоторых, – ошибка переписчика, который этими словами заменил другие слова, обозначавшие епископов, так что подлинное чтение было таково – ab his, qui (praesunt ecclesiis?) conservata est... traditio 281 , или – ab his qui successionem habent ab apostolis 282 . Если согласиться с этим, то смысл разбираемого места получается такой: апостольское Предание сохраняется во всякой Церкви (епископами?) 283 , но из всякой Церкви [христиане] постоянно путешествуют к Церкви Римской, как к столичной. Поставим теперь разобранное место в контекст. Святой отец только что сказал, что все желающие видеть истину во всякой Церкви могут узнать (in omni Ecclesia adest respicere) Предание (II) апостолов, открытое во всём мире, и мы можем перечислить; епископов, поставленных апостолами в Церквах, и преемников (successores) их до нас. Но так как было бы очень длинно (valde longum) перечислять преемства всех Церквей, то св. Ириней решается остановиться на преемстве, которое имеет от апостолов величайшая, древнейшая и всем известная Церковь Римская 284 . Как бы оправдывая выбор своего примера, св. Ириней и говорит, что к этой Церкви (ad hanc enim) собираются верующие отовсюду, как к Церкви столичной. Совершенно ясно, что св. Ириней называет здесь именно Римскую Церковь лишь в качестве примера, тем более что он здесь же делает указание и на Смирну и Ефес 285 .

http://azbyka.ru/otechnik/Ilarion_Troits...

Aser beatus dicitur. Dum enim peperisset eum Zelpha, dixit Lia (Genes. 30,13): «Beata ego, et beatificant me mulieres»: et ab eo, quod beata dicatur, ex etymologia nominis beatum vocavit. Ioseph ab eo, quod sibi alium addi mater optaverat, vocavit augmentum. Hunc Pharao Zaphanath appellavit, quod Hebraice absconditorum repertorem sonat, pro eo quod obscura somnia revelavit et sterilitatem praedixit. Tamen, quia hoc nomen ab Aegyptio ponitur, ipsius linguae debet habere rationem. Interpretatur ergo Zaphanath Aegyptio sermone salvator mundi, eo quod orbem terrae ab inminenti famis excidio liberarit. Beniamin interpretatur filius dexterae, quod est virtutis. Dextera enim appellatur iamin. Mater quippe eius moriens vocaverat nomen eius Benoni, id est filius doloris mei. Pater hoc mutavit, filium dexterae nominans. Manasses dictus ab eo, quod sit pater eius oblitus laborum suorum. Ita enim Hebraice vocatur oblivio. Ephraim, eo quod auxerit eum Deus; et ex hoc vocabulo in linguam nostram transfertur augmentum. Caput VIII. DE PROPHETIS Quos gentilita‹te›s vates appellant, hos nostri prophetas vocant, quasi praefatores, quia porro fantur et de futuris vera praedicunt. Qui autem [a] nobis prophetae, in Veteri Testamento videntes appellabantur, quia videbant ea quae ceteri non videbant, et praespiciebant quae in mysterio abscondita erant. Hinc est quod scriptum est in Samuele (1 Reg. 9,9): «Eamus ad videntem.» Hinc Esaias (Esai. 6,1): «Vidi,» inquit, «Dominum sedentem super thronum excelsum et elevatum.» Et Ezechiel (1,1): «Aperti sunt caeli et vidi visiones Dei.» Quorundam autem prophetarum etymologiae nominum adnotandae sunt. Vocabula enim eorum satis ostendunt quid in futuris factis dictisque suis praenuntiassent. Helias interpretatur Dominus Deus. Ex futuri igitur praesagio sic vocatus. Nam dum altercaretur in sacrificio cum quadringentis sacerdotibus Baal, invocato nomine Domini descendit de caelo ignis super holocaustum. «Quod cum vidisset onmis populus, cecidit in faciem suam et ait: Dominus ipse est Deus» (3 Reg.

http://azbyka.ru/otechnik/Isidor_Sevilsk...

Nam unde pridem tellus tractabatur, inde modo cruor effunditur. Nullum autem corpus tam densis inter se cohaerentibus et inplicitis elementis quam ferrum; unde inest illi duritia cum frigore. Ferri autem metallum pene ubique reperitur, sed ex omnibus generibus palma Serico ferro datur. Seres enim hoc cum vestibus suis pellibusque mittunt. Secunda Parthico; neque alia genera ferri ex mera acie temperantur; ceteris enim admiscetur mollior conplexus. Differentia ferri plurima iuxta terrae genus. Nam aliud molle plumboque vicinum, rotarum ut clavorum usibus aptum; aliud fragile et aerosum, culturae terrae conveniens; aliud brevitate sola placet clavisque caligariis; aliud rubiginem celerius sentit. Stricturae vocantur hae omnes, quod non in aliis metallis, ab stringendo apte vocabulo inposito. Aquarum vero summa differentia est, quibus ferrum candens inmergitur quo utilior fiat, sicut Bilbilis in Hispania et Tirassona, Comus in Italia. In acuendo ferro oleo delectatior fit acies; unde et tenuiora ferramenta oleo restingui mos est, ne aqua in fragilitatem durentur. A ferro sanguis humanus sese ulciscitur; contactum namque celerius rubiginem trahit. Cum ferro magnes lapis concordiam habet; sola enim haec materia vim ab hoc lapide accipit retinetque longo tempore. Ex eodem lapide architectus quidam Alexandriae templum concameravit, ut in eo simulacrum ferro in aere pendere videretur. Ferrum accensum igni, nisi duretur ictibus, conrumpitur: rubens non est habile ad tundendum neque antequam albescere incipiat: aceto vel alumine inlitum ferrum fit aeris simile. Purgamenta ferri, rubigo et scoria. Robigo est vitium rodens ferrum, vel segetes, quasi rodigo mutata una littera; haec et aerugo ab erodendo; nam aerugo vitium est ferri ab erodendo dicta, non ab aeramento. Scoria vero purgamenta et sordes sunt quae igne exquoquuntur: et dicta scoria quia de ferro excutitur. Rubigine autem caret ferrum, si cerussa et gypso et liquida pice perunguitur. Item rubigo ferramenta non vitiat, si eadem medulla cervina vel cerussa mixta rosaceo unguitur.

http://azbyka.ru/otechnik/Isidor_Sevilsk...

Et Sallustius (Cat. 11,3): «quod neque avaritia e copia, neque inopia minuatur.» Amarus a sapore translatum nomen habet. Est enim insuavis, nec novit quemquam ad consortium suum aliqua invitare dulcedine. Adulter, violator maritalis pudoris, eo quod alterius torum polluat. Anceps, huc et illuc fluctuans ac dubius istud an illud capiat, et in qua parte declinet anxius. Atrox, quod sit tetris moribus. Abstemius, a temeto, id est vino, quasi abstinens a vino. [Adfinis.] Ablactatus, quod sit a lacte ablatus. Aeger, quod agatur infirmitate vel tristitia ad tempus. Aegrotus, quod sit aeger frequentius, sicut iratus et iracundus. Aerumnosus a rumine dictus, quod per inopiam miser factus esuriat et sitiat. Auspex, eo quod avium auspicia intendat, sicut auceps quod aves capiat. Astrosus ab astro dictus, quasi malo sidere natus. Aenormis, eo quod normam et mensuram excedat. Abactor est fur iumentorum et pecorum, quem vulgo abigeium vocant, ab abigendo scilicet. Atratus et albatus: ille a veste nigra, iste ab alba. Advena, eo quod aliunde adveniat. Alienigena, quod alieni generis sit, et non eius ubi est. [Item] Alienigena, qui ex alia gente genitus est, et non ex ea ubi est. Accola, eo quod adveniens terram colat. Agricola, a colendo agro, sicut silvicola. Adsecula, eo quod sequatur aliquem lucri causa. Assiduus dicebatur apud antiquos qui assibus ad aerarium expensum conferendis erat, et in negotiis quoque publicis frequens; unde et per S, non per D scribendus est. Adparitor nominatus, quod appareat et videatur et praesto sit ad obsequium. Adtentus, ut aliquid audiens teneat. Adtonitus, veluti furore quodam instinctus atque stupefactus; dictus autem adtonitus a tonitruum strepitu, quasi tonitru obstupefactus et vicino fulgori aut tactu proximus. Adlectus, quod sit palam electus. Abactus, quod sit ab actu remotus. Abortivus, eo quod non oriatur, sed aboriatur et excidat. Adoptivus, quia est optatus palam in filium. Ambo, ab eo quod est μφω, nomen de Graeco Latinum factum, littera tertia demutata. Alius [e multis dicitur]. Alter [vero e duobus]. Aequimanus appellatur utraque manu gladium tenens. B

http://azbyka.ru/otechnik/Isidor_Sevilsk...

Exhalant enim valles humidae nebulas et fiunt nubes; inde nubilum, inde nives. Nebulae autem ima petunt cum serenitas est; summa, cum nubilum. Caligo umbra est de spissitudine aeris effecta. Et dicta caligo quod maxime aeris calore gignatur. Tenebrae dicuntur quod teneant umbras. Nihil autem sunt tenebrae, sed ipsa lucis absentia tenebrae dicuntur; sicut silentium non aliqua res est, sed ubi sonus non est, silentium dicitur; sic tenebrae non aliquid sunt, sed ubi lux non est, tenebrae dicuntur. Umbra est aer carens solem. Dicta autem quod fiat cum solis obicimur radiis. Est autem mobilis et incerta, et ex solis circuitu et ex motu ventorum. Namque quotiens movetur in sole, nobiscum movere videtur; quia ubi quoque loco a radiis solis obstitimus, perinde lumen illi auferimus. Sic et ingredi nobiscum umbra et gestus nostros videtur imitari. Lux, ipsa substantia; lumen, quod a luce manat, id est candor lucis: sed hoc confundunt auctores. Caput XI. DE VENTIS Ventus [est] aer commotus et agitatus, et pro diversis partibus caeli nomina diversa sortitus. Dictus autem ventus quod sit vehemens et violentus. Vis enim eius tanta est ut non solum saxa et arbores evellat, sed etiam caelum terramque conturbet, maria commoveat. Ventorum quattuor principales spiritus sunt. Quorum primus ab oriente Subsolanus, a meridie Auster, ab occidente Favonius, a septentrione eiusdem nominis ventus adspirat; habentes geminos hinc inde ventorum spiritus. Subsolanus a latere dextro Vulturnum habet, a laevo Eurum: Auster a dextris Euroaustrum, a sinistris Austroafricum: Favonius a parte dextra Africum, a laeva Corum: porro Septentrio a dextris Circium, a sinistris Aquilonem. Hi duodecim venti mundi globum flatibus circumagunt. Quorum nomina propriis causis signata sunt: nam Subsolanus vocatus eo quod sub ortu solis nascatur; Eurus eo quod ab fluat, id est ab oriente; est enim coniunctus Subsolano; Vulturnus, quod alte tonat. De quo Lucretius (5,745): Altitonans Vulturnus et Auster fulmine pollens; Auster ab auriendo aquas vocatus, unde et crassum aerem facit et nubila nutrit.

http://azbyka.ru/otechnik/Isidor_Sevilsk...

Arca dicta quod arceat visum atque prohibeat. Hinc et arcivum, hinc et arcanum, id est secretum, unde ceteri arcentur. Cibutum Graecum nomen est, quod nos arcam dicimus. Loculus ad aliquid ponendum in terra factus locus, seu ad vestes vel pecuniam custodiendam; unde et per diminutionem dicitur. Mozicia, quasi modicia, unde et modicum; Z pro D, sicut solent Itali dicere ozie pro hodie. Scrinia. Saccus a sago dictus, quod eo consuto efficiatur quasi sagus. Marsuppium sacculus nummorum, quem Graeci μαρσπιον appellant. Quaedam enim Graeca nomina in Latinum paulo inflectuntur propter Romanum eloquium. Sitarciae nautarum sunt, ab eo quod sutae sunt. Involucrum dictum quod aliquid in se teneat involutum. Fiscus sacculus est publicus, unde et fiscellae et fiscinae dicuntur: hunc habent exactores, et in eo mittunt debitum publicum quod redditur regibus. Fiscus autem primae positionis est, derivativum fiscina, diminutivum fiscella. Canistrum fissis cannis contexitur, unde et nuncupatum: alii Graecum adserunt. Cistella a costis ex canna vel ligno, quibus contexitur, nominata. Cophinus est vas ex virgulis, aptum mundare stercora et terram portare. De quo dicit Psalmista pro Israel (81,7) «Manus eius in cophino servierunt». Dictus autem covinus quasi covus, quasi cavus. Corves dicti, quia curvatis virgis contexuntur. Sporta vel quod ab sparto fieri solet, vel quod exportet aliquid. [Sporta ab sparto dicta, non ab exportando sicut quidam volunt: prius enim de sparto fiebant.] Caput X. DE VASIS LUMINARIORUM Ab igne colendo et ligna antiqui appellaverunt focum: φς enim Graece, Latine ignis est, unde et iuxta philosophos quosdam cuncta procreantur. Et revera sine calore nihil nascitur, adeo ut de septentrione [poeta] dicat (Lucan. 4,108): Sterili non quidquam frigore gignit. Varro autem focos ait dictos quod foveant ignes; nam ignis ipsa flamma est; quidquid autem ignem fovet, focus vocatur, seu ara sit, sive quid aliud in quo ignis fovetur. Lucerna a lychno dicta est; unde et brevis est lu, ut Persius (5,181): Dispositae pinguem nebulam vomuere lucernae.

http://azbyka.ru/otechnik/Isidor_Sevilsk...

Ergo filius g-homoousios patri, ut supra docuimus cum exemplis. 16. Nunc illud sequitur quid sit cum his sanctus spiritus explicare. De deo ista et dicta sunt et probata: deum esse, quod est esse, spiritum esse, quod est vivere, item lumen esse, quod est intellegentiam esse et scientiam; etenim lumen nihil occultum, nihil obscurum esse permittit; aperit, inlustrat, inluminat. Est igitur deus. Hoc ipsum quod deus est esse est, esse primum et principale, omnibus quae sunt pro modo percipientium esse praestans, ut ante docuimus; hoc id est vivere, hoc intellegere, id est hoc quod est esse, hoc est spiritus, hoc lumen. Ista enim in uno ac simplici, immo unum ac simplex, hoc sunt quod est esse. Hoc vel exsistentiam vel substantiam iure dicimus. Verum cum principale istorum sit illud quod est esse, duo autem alia, vivere et intellegere, motus esse intellegantur, cum omnis motus a quiete nascatur – quies autem est id quod est esse; ab eo vero quod est esse nascitur motio, exin actio; motio autem primi illius quod est esse, vivere et intellegere; utrumque enim motus est et unus motus, duas virtutes praestans officio gemino – una eadem que substantia. Nam substantia his motus est; non enim in his aliud est esse, aliud moveri. Sic item non aliud est vivere, aliud intellegere, quantum ad substantiam pertinet. Etenim viventis est intellegere et intellegentis vivere, per actus se vertente uno motu, ita tamen ut, manente opera actu que vivendi, intellegentiae actus agitetur. Unde cum Christus vita sit, spiritus autem sanctus scientia et intellegentia, omnia tamen spiritus sanctus quae habet a Christo accepit, Christus a patre, id est ab eo quod est esse extiterit vita et vivere, extiterit scientia et intellegere. Nec mirum, cum illud esse primum ita sit ut, cum esse sit, sit et moveri, 17 . quamquam dicatur quies, movetur, movetur autem intus motu unde vivit sibi et intellegit semet ipsum. Ergo a motu interno extra et quod est foris natus est motus, ab eo quod est intus esse et foris esse, et ab eo quod est intus vivere foris vivere, ab eo quod est intus intellegere foris intellegere, movente se vita et intellegentia.

http://azbyka.ru/otechnik/Marij-Viktorin...

   001    002    003    004    005    006   007     008    009    010