628 Ibid. c. 18 (ad fin.). Salva illa poenitentiae species post fidem, quae aut levioribus delictis veniam ab episcopo consequi poterit, aut majoribus et irremissibilibus a Deo solo. 630 Ibid. In hunc jam gradum decurram, excernens inter doctrinam Apostolorum et potestatem. Disciplina hominem gubernat, potestas adsignam, seorsum quod potestas, Spiritus autem Deus. 631 Ibid. Quis autem poterat donare delicta? hoc solius ipsius est. Quis enim dimittit delicta, nisi solus Deus (Marc. 2:7)? et utique mortalia, quae in Ipsum fuerint admissa et in templum Ejus; nam tibi quae in te reatum habeant, etiam septuagies septies juberis indulgere in persona Petri. 632 Ibid. Sed habet, inquis, potestatem Ecclesia delicta donandi. Hoc ego magis et agnosco et dispono, qui ipsum Paracletum in prophetis novis habeo dicentem: «Potest Ecclesia donare delictum, sed non faciam, ne et alia delinquant». 634 Ibid. Adeo nihil ad delicta fidelium capitalia potestas solvendi et aligandi Petro emancipata. Cui si praeceperat Dominus etiam septuagies deliquenti in eum fratri indulgere; utique nihil postea alligare, id est retinere mandasset, nisi forte ea, quae in Dominum, non in fratrem, quis admiserit; praejudicatur enim non dimittenda in Deum delicta, cum in homine admissa donantur. 635 Ibid. Quid nunc et ad Ecclesiam et quidem tuam psychice? Secundum enim Petri personam spiritalibus potestas ista conveniet aut apostolo, aut prophetae. 636 Ibid. Et ideo ecclesia quidem delicta donabit, sed Ecclesia Spiritus per spiritalem hominem, non ecclesia numerus episcoporum; Domini enim, non famuli Ejus jus et arbitrum, Dei ipsius, non sacerodotis. 638 Ibid. c. 32. Caeterum, si quae audent interserere se aetati apostolicae, ut ideo videantur ab Apostolis traditae, quia sub Apostolis fuerunt, possumus dicere: Edant ergo origines Ecclesiarum suarum: evolvant ordinem episcoporum suorum, ita per successiones ab initio deccurentem, ut primus ille episcopus aliquem ex Apostolis, vel apostolicis viris, qui tanem cum Apostilis perseveraverit, habuerit auctorem et antecessorem. Hoc enim modo Ecclesiae apostolicae census suos deferunt: sicut Smyrnaeorum Ecclesiae Polycarpum ab Ioanne conclocatum refert: sicut Romanorum, Clementem a Petro ordinatum edit; proinde utique et caeterae exhibent, quos ab Apostolis in episcopatum constitutos apostolici seminis traduces habeant.

http://azbyka.ru/otechnik/Aleksandr_Kata...

Omne enim esse inseparabilem speciem habet, magis autem ipsa species, ipsa substantia est, non quo prius sit ab eo quod est esse species, sed quod definitum facit species illud quod est esse. Etenim quod est esse causa est speciei esse in eo quod est esse et ideo quod est esse pater est, quod species filius. Rursus quod ipsum quod est esse praestat speciei ipsum quod est esse, esse autem speciei imago est eius quod est esse, quod est iuxta causam primum quod est esse, g-homoousion ergo esse ipsis duobus et secundum esse imago est primi esse, sine tempore primum et secundum dico, iuxta causam aliud alio ad ipsum quod est esse pater et filius. Quod autem non retrorsum causa, idcirco pater pater et filius filius. In eo autem quod esse est, ambo simul sunt et semper ambo g-homoousion iuxta quod est esse. Secundum autem quod est potentia et actione, potentia pater, actione filius. Natus igitur filius, habens in actione et potentialiter esse, sicuti potentialiter esse habet ipsum actionem esse in semet ipso quod est potentialiter esse. Ipsum autem " habet» secundum intellectum accipe: non enim habet, sed ipsum est; simplicia enim ibi omnia; sed dixi secundum evangelium: quaecumque habet pater, eadem habet filius. Secundum istam rationem et pater in filio est et filius in patre et g-homoousion ambo et imago filius patris. Ipsum enim esse duorum g-homoousion. Quod autem alterum ab altero, imaginale et imago. Et rursus quod aliud ab alio, pater et filius. Et rursus quod alter ab altero, unum ingenitum, aliud genitum. Sine tempore autem ista quod in principio ista et ab aeterno in aeternum. Neque igitur qui hominem dicunt Christum neque qui ex nihilo neque qui ex aliquo tempore nec alii huius modi in ista perspectione locum habent. 20. Videamus autem et istud. Dicit Moyses dictum dei: faciamus hominem secundum imaginem nostram et secundum similitudinem. Deus dicit ista. Faciamus cooperatori dicit, necessario Christo. Et secundum imaginem dicit. Ergo homo non imago dei, sed secundum imaginem.

http://azbyka.ru/otechnik/Marij-Viktorin...

Huius gentis rex fuit Zoroastres, inventor magicae artis. Parthi quoque et ipsi ab Scythis originem trahunt. Fuerunt enim eorum exules, quod etiam eorum vocabulo manifestatur. Nam Scythico sernione exules ‹parthi› dicuntur. Hi, similiter ut Bactriani, domesticis seditionibus Scythia pulsi solitudines iuxta Hircaniam primum furtim occupaverunt, deinde pleraque finium etiam virtute obtinuerunt. Assyrii ab Assur filio Sem vocati, gens potentissima, quae ab Euphrate usque ad Indorum fines omnem in medio tenuit regionem. Medi a rege suo cognominati putantur. Namque Iason, Peliaci regis frater, a Peliae filiis Thessalia pulsus est cum Medea uxore sua; cuius fuit privignus Medus rex Atheniensium, qui post mortem Iasonis Orientis plagam perdomuit, ibique Mediam urbem condidit, gentemque Medorum nomine suo appellavit. Sed invenimus in Genesi quod Madai auctor gentis Medorum fuit, a quo et cognominati, ut superius dictum est. Persae a Perseo rege sunt vocati, qui e Graecia Asiam transiens, ibi barbaras gentes gravi diuturnoque bello perdomuit, novissime victor nomen subiectae genti dedit. Persae autem ante Cyrum ignobiles fuerunt, et nullius inter gentes loci habebantur. Medi semper potentissimi fuerunt. Chasdei, qui nunc Chaldaei vocantur, a Chased filio Nachor fratris Abrahae cognominati sunt. Sabaei dicti π το σβεσθαι, quod est supplicari et venerari, quia divinitatem per ipsorum tura veneramus. Ipsi sunt et Arabes, quia in montibus Arabiae sunt, qui vocantur Libanus et Antilibanus, ubi tura colliguntur. Syri a Surim vocati perhibentur, qui fuit nepos Abraham ex Cethura. Quos autem veteres Assyrios, nunc nos vocamus Syros, a parte totum appellantes. Hebraei vocati sunt ab Heber, qui pronepos fuit Sem. Israelitae vero ab Israel filio Isaac. Nam patriarcham Hebraeorum fuisse Israel, a quo duodecim Iudaeorum tribus Israelis vocabulum sortitae sunt. Iudaeis autem scissura decem tribuum nomen inposuit. Nam antea Hebraei sive Israelitae nuncupabantur. Ex quo autem in duo regna Dei populus est divisus, tunc duae tribus, quae de stirpe Iuda reges habebant, Iudaeorum nomen sortitae sunt.

http://azbyka.ru/otechnik/Isidor_Sevilsk...

Certe qui in potestate Petri temporalem gladium esse negat, male verbum attendit Domini proferentis: «Converte gladium tuum in vaginam». Uterque ergo in potestate Ecclesie spiritualis scilicet gladius, et materialis, sed is quidem pro ecclesia, ille vero ab ecclesia exercendus, ille sacerdotis, is manu regum et militum, sed ad nutum, et patientiam sacerdotis. Oportet autem gladium esse sub gladio et temporalem auctoritatem spirituali subici potestati. Nam cum dicat Apostolus, «Non est potestas nisi a Deo, que autem a Deo sunt, ordinata sunt», non ordinata essent, nisi gladius esset sub gladio, et tanquam inferior reduceretur per alium in supprema. Nam secundum beatum Dyonisium, lex divinitatis est, infima per media, in supprema reduci. Non ergo secundum ordinem universi, omnia eque, ac immediate, sed infima per media, inferiora per superiora, ad ordinem reducuntur. Spiritualem autem, et dignitate, et nobilitate, terrenam quamlibet precellere potestatem, oportet tanto clarius nos fateri, quanto spiritualia temporalia antecellunt: quod etiam ex decimarum datione, et benedictione, et sanctificatione, ex ipsius potestatis acceptione, ex ipsarum rerum gubernatione, claris oculis intuemur. Nam veritate testante, spiritualis potestas terrenam potestatem instituere habet, etjudicare, si bona non fuerit. Sic de ecclesia, et ecclesiastica potestate, verificatur vaticinium Jeremie: «Ecce constitui te hodie, super gentes et regna», et cetera que secuntur. Ergo si deviat terrena potestas, judicabitur a potestate spirituali, sed si deviat spiritualis minor, a suo superiori. Si vero supprema a solo Deo, non ab homine poterit judicari, testante Aposlolo. «Spiritualis homo judicat omnia, ipse autem a nemine judicatur». Est autem hec auctoritas, etsi data sit homini et exerceatur per hominem, non humana, sed potius divina potestas, ore divino Petro data, sibique, suisque successoribus in ipso Christo, quem confessus fuit petra firmata, dicente Domino ipsi Petro, «Quodcumque ligaveris» et cetera.

http://azbyka.ru/otechnik/konfessii/kato...

X. Cum tale ergo Judex audivisset a martyre, rim autem nominis non attendisset, secundo rogavit, qugenam esset ejus patria? Ille vero caelestem Hierusalem dixit esse suam patriam, illam intelligens de qua dictum est Paulo. «Quae sursum est Jerusalem est libera, quae est mater nostra.» Et »accessistis ad montem Sion et civitatem Dei viventis, Hierusalem caelestem.» Et hic quidem hanc cogitabat: ille autem humi suam abjiciens cogitationem, quaenam hasc esset, et ubi terrarum sita esset, accurate perscrutabatur, atque adeo ei etiam inferabat tormenta, ut verum fateretur. Hie vero dum torqueretur, se verum dixisse affirmabat. Deinde eo hgec rursus et saspe sciscitante quasnam esset, et ubi sita esset dicta civitas Hierusalem? solum dicebat earn esse patriam Christianorum; nullos enim alios praeter eos esse ejus participes, sitam autem esse ad orientem et ad ipsam lucem et solem. Atque hie quidem rursus per haec mente sua philosophabatur, nihil sentiens eos, qui circumcirca ipsum tormentis afficiebant. Tanquam autem carnis expers et incorporeus, nihil videbatur pati molestum. Judex vero animi dubius, odio cruciabatur, et existimans Christianos hanc sibi civitatem, quae esset infesta Romanis, constituisse, valde urgebat tormentis, et curiose scrutabatur earn, quge dicta fuerat, civitatem, et quae est in Oriente, inquirebat regionem. Cum autem adolescentem, diu caesum flagellis, videret non posse dimoveri ab iis, quae prius dixerat, statuit in eum ferre sententiam capitis. XI. Et in eum quidem res hoc modo processit: reliquos autem Aegyptios cum simili palaestra exercicuisset, similem quoque in eos fert sententiam. Deinde cum ab his transisset ad Pamphilum, accepit quod ii jam prius essent plurima experti tormenta. Absurdum autem esse arbitratus, eosdem iisdem rursus afficere tormentis, et frustra laborare, hoc solum est percontatus, an nunc saltern obedirent? Cum vero ab unoquoque eorum andiisset ultimam vocem martyrii, in eos similiter fert sententiam capitis. XII. Nondum autem dictum universum absolverat, et alicunde exclamat quidam adolescens ex familia Pamphili, et ex media turba accedens in medium eorum, qui circumsidebant judicium, alta voce corpora eorum petiit sepulturae.

http://azbyka.ru/otechnik/Evsevij_Kesari...

Cuius regionem olim Bessorum populus Massagetae, Sarmatae, Scythae et aliae plurimae nationes incoluerunt; ampla est enim, ideoque plurimas continuit gentes. Ebrum fluvium Thracia fundit, qui etiam gentes barbarorum plurimas tangit. Graecia a Graeco rege vocata, qui cunctam eam regionem regno incoluit. Sunt autem provinciae Graeciae septem: quarum prima ab occidente Dalmatia, inde Epirus, inde Hellas, inde Thessalia, inde Macedonia, inde Achaia, et duae in mari, Creta et Cyclades. Illyricus autem generaliter omnis Graecia. Dalmatia a Delmi maxima eiusdem provinciae civitate traxisse nomen existimatur. Adhaeret autem ab oriente Macedoniae, a septentrione Moesiae, ab occasu Histria terminatur, a meridie vero Adriatico sinu clauditur. Epirus a Pyrrho Achillis filio cognominata. Cuius pars Chaonia, quae antea Molosia dicta est, a Moloso filio Pyrrhi quem de Andromacha habuit. Sed postquam occisus est Pyrrhus Orestis insidiis, Andromacham Helenus suscepit tenuitque regnum privigni qui successerat patri; a quo Molosia dicta est pars Epiri, quam Helenus postea a fratre Chaone, quem in venatu per ignorantiam dicitur occidisse, Chaoniam nominavit, quasi ad solacium fratris extincti. Hellas dicta a rege Hellene, Deucalionis et Pyrrhae filio, a quo et prius Graeci Hellenes nuncupati sunt. Ipsa est et Attica terra Acte prius dicta. Nam Granus quidam Graeciae indigena fuit, ex cuius filia Attis nomine Attica terra vocata est. Haec inter Macedoniam et Achaiam media iacet, Arcadiae a septentrionali parte coniuncta. Ipsa est et vera Graecia, ubi fuit Athenae civitas, mater liberalium litterarum et philosophorum nutrix, qua nihil habuit Graecia clarius atque nobilius. In ea est et Marathonius campus opinione quondam proelii cruentissimus. Helladis autem duae sunt provinciae: Boeotia et Peloponnensis. Boeotia autem dicta hac ex causa. Dum Cadmus Agenoris filius Europam sororem a Iove raptam ex praecepto genitoris quaereret nec reperiret, patris iram formidans confirmato animo elegit exilium.

http://azbyka.ru/otechnik/Isidor_Sevilsk...

milem carceralis custodiae poenam, altera die perimendus, intruder; et prioribus solutis, multo strictius vincitur. Qui etiam amarissime flendo sanctum dei Vencezlaum intimis ad sui anxilium precibus vocavit dicens: Sancte dei martyr, si tantum, ut homines dicunt, apud altissimum deum obtinere vales, interveni pro me morituro, ut tuis liberatus mentis, ad criminum purganda commissa miser ego praesente aliquantum diutius vita subsistam. Statimque, ut oratum est, ruptis quam fortiter vinculis, dei gratia nesciis custodibus carcere est exsolutus; sed extra astantibus paganorum latronibus iterurn captus, nimium constringitur. et dum longius sub vinculis, precio quo possit commutandus, transfertur, priorem repetit oracionem; ac mansuefactis gentiliuni cordibus. sponte eum solvunt ac dimittunt. At ita denuo liberatus, laudes deo et beato duci per terras eundo magnificavit. Mansisse fertur eadem civiiate, qua sanctum requiescit corpus, mulier quaedam visu orbata, manuum recurva inflexione ab ipso iam ortu contracta, omni usu manibus per naturam concesso privata. Quae videlicet, reverso per annum die festivo, aecclesiam sancti Viti martiris ingressa, et ante sepulcrum beati Vencezlavi, quo desideravit ducta, orans prostrata, tamdiu precibus lugendo perseverat, quoad cunctis cernentibus sancti viri mentis visu inluminatur et manuum salva restitucione instauratur. Postea quoque captus quidam ab his, quibus aliquantum pecuniae sub accomodacionis pacto debuit, diuque sub vinculorum districtione, quo debitum solvat, contritus est. Sed ceteris inminentibus negociis, aliquo per urbem ipsi vagantes, vin- ctum interim eum inter viam publicam et aecclesiam deforis sub custodia iacentera dimiserunt. Ille media versatus angustia, manus (p. 165) contra portam aecclesiae levavit, hoc modo precatus: О dux mitissime martirque sanctissime, cum iam multos ab impiorum manibus sanctitas tua ad magnum deum intercedendo eripuerit, exoro miser, ne me obliviscaris ligatum, sed solita pietate hinc me facias exsolutum. Praesente cicius dei dementia, beati martins precibus quasi ferrea acie concisa, subito dissotiantur vincula, ipseque dei templum grates repen-

http://azbyka.ru/otechnik/Nikolaj_Nikols...

2.2. Omnipotentia diuinae maiestatis cuncta potestatis suae inmensitate concludit, nec euadendi potentiam eius quis aditum inuenire poterit, quia ille omnia circumquaque constringit. Cuncta enim intra diuini iudicii omnipotentiam coartantur, siue quae continenda sunt ut salua sint, siue quae amputanda sunt ut pereant. Nullatenus ergo posse effugi Deum quempiam. Qui enim non habet placatum, nequaquam euadet iratum. 2.3. Inmensitas diuinae magnitudinis ista est ut intellegamus eum intra omnia sed non inclusum, extra omnia sed non exclusum; et ideo interiorem ut omnia contineat, ideo exteriorem ut incircumscriptae magnitudinis suae inmensitate omnia concludat. Per id ergo quod exterior est, ostenditur esse creator; per id uero quod interior, gubernare omnia demonstratur. Ac ne ea quae creata sunt sine Deo essent, Deus intra omnia est; uerum ne extra Deo essent, Deus exterior est, ut omnia concludantur ab eo. 2.4. De consummatione alicuius facti dicitur perfectio. Deus autem qui non est factus quomodo est perfectus? Sed hunc sermonem de usu nostro sumit humana inopia, sicut et reliqua uerba, quatenus id quod ineffabile est utcumque dici possit, quoniam de Deo nihil digne humanus sermo dicit. 2.5. Dum localis non sit Deus, localiter tamen in suis ambulat sanctis, dum de loco in loco praedicatur ab eis. Nam Deus, qui nec loco mouetur, nec tempore, in seruis tamen suis et tempore et loco mouetur, quotiens ab eisdem localiter praedicatur. 2.6. Dum de Deo nec secundum situm, nec secundum qualitatem, nec secundum habitum aut motum aliquid digne dicatur, inest tamen ei quodammodo latitudo caritatis, qua nos et ab errore colligit, et continet in ueritate. Inest ei et longitudo, qua nos longanimiter malos portat, donec emendatos patriae futurae restituat. Inest ei et altitudo, per quam omnem sensum suae scientiae inmensitate exsuperat. Inest ei et profundum, quo damnandos inferius iuxta aequitatem disponens praeordinat. III. Quod invisibilis sit Deus. 3.1a. Dum de Deo loquens scriptura plerumque dicat ecce Deus, non quasi uisibilem ostendit, sed ubique esse praesentem significat, per id quod dicit ecce Dominus; uel quod magnitudinem diuinitatis eius nullus possit sensus adtingere, etiam nec angelicus.

http://azbyka.ru/otechnik/Isidor_Sevilsk...

Quod deus Christus: spem non habentes et sine deo, hoc est sine Christo. Quod spiritus est qui omnia colligat: cupientes custodire unitatem spiritus in colligatione pacis. Unum corpus et unus spiritus, unus dominus, una fides, unum baptisma, unus deus et pater omnium qui in omnibus et per omnia et in omnibus. Ad Galatas. Quod Christus deus: Paulus apostolus, non ab hominibus neque per hominem, sed per Iesum Christum et deum patrem. Et rursus: evangelium quod evangelizatum est a me non est iuxta hominem. Non enim ego ab homine accepi ipsum, sed per revelationem Iesu Christi. Ad Philippenses. Quod spiritus: et in subministratione spiritus Iesus Christi. Quod g-homoousios et simul potens patri filius: istud enim sapite in vobis quod et in Christo, qui forma dei exsistens non rapinam arbitratus est esse aequalia deo, sed semet ipsum exinanivit formam servi accipiens, in similitudine hominis effectus et figura inventus sicuti homo. Primum Photiniani et ab isto et ante istum qui hominem dicunt Iesum et solum ab homine factum, cognoscant impiam blasphemiam. In Christo qui in forma dei exsistens. Quando exsistens? Antequam veniret in corpus. Dixit enim quod exinanierit semet ipsum et acceperit formam servi. Erat igitur et antequam homo fieret. Et qualis erat? g-logos dei, forma dei. Quid est istud: aequalia exsistens deo? Quod est eius ipsius et potentiae et substantiae. Dixit enim aequalia esse. Etenim aequale et magnitudinis et quantitatis est declarativum. Magnitudo autem, substantiae mole magnitudo est. Qualitas enim non habet magnitudinem neque a substantia quod est esse habet. Solum autem quantum, substantiae magnitudine quantum est. Et idcirco, declarans beatus Paulus dei substantiam, omnia quanta dicit: ut dei cognoscatis altitudinem, longitudinem, latitudinem, profundum. 22. Secundum ista ergo, aequalia deo exsistit Christus. Non enim dixit: similis deo, quod non significat substantiam, sed in substantia alterum quid ad similitudinem iuxta accidens, sicuti secundum similitudinem homo ad deum, alia cum sit dei, alia hominis substantia; ex hoc nefas dicere hominem aequalem esse deo.

http://azbyka.ru/otechnik/Marij-Viktorin...

22.1a. Interdum mali quod sumus, necessitate potius, non uoluntate existimus. Vertenda est autem necessitas mali in uoluntatem boni. 22.1b. Plerique non uoluntate, sed sola necessitate peccant, pertimescentes temporalem inopiam; et, dum praesentis saeculi necessitatem refugiunt, a futuris bonis priuantur. 22.2. Item nonnulli peccatum uoluntate, non necessitate committunt, nullaque coacti inopia existunt iniqui; sed tantum gratis cupiunt esse mali. Neque enim ipsam rem amant quam appetunt, sed ipsam tantum peccati malitiam delectantur. XXIII. De peccandi consuetudine. 23.1. Melius est peccatum cauere quam emendare. Facilius enim resistimus hosti a quo nondum uicti sumus, quam ei a quo iam superati ac deuicti cognoscimur. 23.2. Omne peccatum, antequam admittatur, amplius pertimescitur. Quamuis autem graue sit, dum in usum uenerit, leue existimatur, et sine ullo metu committitur. 23.3. Istis fomitibus, quasi quibusdam gradibus, coalescit omne peccatum: cogitatio namque praua delectationem parit; delectatio consensionem, consensio actionem, actio consuetudinem, consuetude necessitatem. Sicque his uinculis homo inplicatus, quadam catena uitiorum tenetur adstrictus, ita ut ab ea euelli nequaquam ualeat, nisi diuina gratia manum iacentis adprehendat. 23.4. Peccatum admittere cadere est in puteum; consuetudinem uero peccandi facere, os putei est coangustare, ne is qui cecidit ualeat exire. Sed interdum etiam tales Deus liberat, dum eorum desperationem ad conuersionem libertatis commutat. Ipso enim miserante, peccata dimittuntur; quo protegente fit ne in deterius peccando eatur. 23.5. Nequissimum est peccare, peius est peccandi consuetudinem facere. Ab illud facile, ab hoc cum labore resurgitur, dum malae consuetudini repugnatur. 23.6. Male agendi consuetudinem recessum esse propheta adserit in profundum, cuius usu quasi quadam lege homo tenetur adstrictus, ut etiam quando non uult, peccatum admittat. A lapsu uero cito resurgere, non est in profundum ire. 23.7. Apostolus legem peccati dicit in membris nostris; quae lex consuetude est, quam peccando concipimus et non ab ea, cum uolumus, discedimus, quia iam necessitatis uinculo per consuetudinem retinemur.

http://azbyka.ru/otechnik/Isidor_Sevilsk...

   001    002    003    004    005    006    007    008   009     010