50. Hic est deus, hic pater, praeintellegentia praeexsistens et praeexsistentia beatitudinem suam et inmobili motione semet ipsum custodiens, et propter istud, non indigens aliorum, perfectus super perfectos, tripotens in unalitate spiritus, perfectus et supra spiritum: non enim spirat, sed tantum spiritus est in eo quod est ei esse, spiritus spirans in semet ipsum ut sit spiritus, quoniam est spiritus inseparabilis a semet ipso, ipse sibi et locus et habitator, in semet ipso manens, solus in solo, ubique exsistens et nusquam, simplicitate unus qui sit, tres potentias couniens, exsistentiam omnem, vitam omnem et beatitudinem, sed ista omnia et unum et simplex unum et maxime in potentia eius quod est esse, hoc est exsistentiae, potentia vitae et beatitudinis: quo enim est et exsistit, potentia quae sit exsistentiae, hoc potentia est et vitae et beatitudinis, ipsa per semet ipsam et idea et g-logos sui ipsius, et vivere et agere habens secundum ipsam suimet ipsius inexsistentem exsistentiam, indiscernibilis spiritus counitio, divinitas, substantialitas, beatitudo, intellegentialitas, vitalitas, optimitas et universaliter omnimodis omnia, pure ingenitum, g-proon, unalitas counitionis nulla counitione. Isto igitur uno exsistente, unum proexsiluit, unum unum, in substantia unum, in motu unum, et motus enim exsistentia, quoniam et exsistentia motus. Istud igitur unum exsistentialiter unum, sed non ut pater inexsistentialiter unum qui est secundum potentiam exsistentialiter unum. Habet enim potentia et magis habet quod ei futurum est secundum operationem esse et secundum veritatem non habet, sed est, quoniam potentia, qua actio actuosa fit, omnia est sine molestia et vere omnimodis, non egens quae sit, ad hoc ut sint omnia, potentia etenim, qua potens nata actio agit, agens ipsa. Unalitas igitur ista. 51. Sed unum istud quod esse dicimus unum unum, vita est, quae sit motio infinita, effectrix aliorum, vel eorum quae vere sunt, vel eorum quae sunt, exsistens g-logos ad id quod est esse quae sunt omnia, a se semet movens, semper in motu, in semet ipsa habens motum, magis autem ipsa motus est; sic enim scriptura divina dicit quod dedit ipsi pater deus in ipsa esse vitam esse.

http://azbyka.ru/otechnik/Marij-Viktorin...

Interea unum moneo, sine tempore haec accipi convenire, ex aeterno semper, nullo temporis principio, sed ut sit unum utrumque principium et generator et genitum. Primum in rebus aeternis divinis maxime que primis manentia quieta et in eo quo sunt exsistentia nulla sui per motum mutatione generarunt, primus deus, deinde g-logos vel g-nous, vel quicquid alter est, vel uterque, ut spiritus, ut vivere vel vita, ut intellegentia vel cognoscentia. Anima vero sola mota generationes habet. Haec omnia sic docemus. g-tridunamos est deus, id est tres potentias habens, esse, vivere, intellegere, ita ut in singulis tria sint sit que ipsum unum quodlibet tria, nomen, qua se praestat, accipiens, ut supra docui et in multis. Nihil enim esse dicendum nisi quod intellegit. Triplex igitur in singulis singularitas et unalitas in trinitate. Ista vero tria progressu suo, ut exponemus, 22. omnium quae sunt quae que esse possunt aut esse potuerunt, exsistentiam, vitam, intellegentiam, qu < a > e pro rerum ac substantiarum captu et participatione praestant, sortita sunt. Est enim in omnibus esse suum, vivere suum, intellegere suum suum que sentire, ut sint ista umbra vel imago trium omnium superiorum. Ergo deus cum sit, ut ab omnibus dicitur, unum et solum unum, nonnulli autem dixerunt deum esse unum omnia et nec unum; omnium enim principium, unde non omnia, sed illo modo omnia. Istud autem hac de causa: et primum quidem deum esse unum et solum, quod illa tria, quia non copulatione consistunt, sed exsistendo quod sunt ipso et quod alterum credimus sunt, necessario unum sunt et solum unum, nec ullo modo alterum, sed de hoc saepe dictum. Quod vero dictum: unum omnia et nec unum, omnium enim principium satis aperte dilucide que declarat patrem rerum omnium et principium deum, qui, cum unum non est, magis omnia est, quia et omnium causa est atque principium et in omnibus omnia. Quae cum ita sit, erit deus omnia exsistens, omnivivens, omnividens et omniintellegens. Et quoniam diximus confici ab actu potentiam – sic enim se prima habent, ut cum sint omnia divina energia, id est actus et operationes – necessarium est ut a deo principio omnium potentiarum universaliter universalium fons et origo nascatur.

http://azbyka.ru/otechnik/Marij-Viktorin...

144 Recte enim unum Deum a Moyse praedicatum Evangelia testantur: et rursum fideliter in Evangeliis Deum et Deum doceri, Moyses Deum unum praedicans auctor est. Atque ita non auctoritati contrarium est, sed ex auctoritate responsum est, ne per id Dei Filium liceret Deum negari, quia ad Israel Deus unus est, cum confitendi Dei Filium Deum idem auctor esset, qui auctor est Dei unius praedicandi (ibid., V, 2). Deum et Deum dixit, quae dixit Deum unum. Sed quid tantum dixisse dico? Deum verum et Deum verum per veritatem imaginis praedicavit. Usa est in nuncupatione primum naturae nominë utitur deinceps in genere veritate naturae. Cum enim qui fit, secundum imaginem creatur utriusque, non potest non ex vero consistere, quod uterque Deus verus sit (ibid., V, 10). 145 Sabellius eumdem praedicet, et ipsum illum esse qui utrumque sit nuncupatus: ut cum eo unus sit ambo, non unum (De Tr., II, 23). 146 Et cum ex substantiae similitudine ac proprietate naturae alter in altero sit, et ambo unum sint (In Ps. 144, 3 ). Atque ita in hac perfectae nativitatisbeatissima fide, vitium omne, et duum deorum, et Dei singularis exstinguitur: cum qui unum sunt, non sit unus; et qui non unus est. non tamen abeo qui est, ita ex aliquo differat, ut uterque non unum sint (De Tr., VIII, 4). 147 Est enim Unigenitus Deus: neque consortem unigeniti nomen admittit (sicuti non recipit innascibilis, in eo tantum quod est innascibilis, participem); est enim unus ab uno. Neque praeter innascibilem Deum innascibilis Deus alius est, neque praeter unige nitum Deum unigenitus Deus quisquam est. Uterque itaque unus et solus est, proprietate videlicet in unoquoque et innascibilitatis et originis. Ac sic uterque Deus unus est; cum inter unum et unum, id est, ex uno unum, divinitatis aeternae non sit secunda natura. (De Tr., IV, 33). 148 Hoc ergo propter Dominum dictum est: ut intelligeremus per id quod unus innas cibilis Deus est, non adimi unigenito Deo posse quod Deus est. Deus enim unus uter que est: non quod (ut Hierax) unus divisus in duos sit, aut uterque ipse sil (ut Sabellius sensit), ut nuncupatio sola fecerit patrem et filium, non natura gignendï sed idcirco sola fecerit patrem et filium, non natura gignendï sed idcirco Deus unus, quia neque duo innascibilis, neque unigeniti duo, sed unus ex uno, et ambo unum, non dissimili scilicet aut differente a se substantia divinitatis in utroque (In Ps. 122, 7 ). Unus ex uno. Deus ex Deo est. Non recipit alterum innascibilis ut duo sint; nec admittit quod est unus unigenitus ne Deus sit. Non sunt duo innascibiles, non sunt duo unigenitï tu eo unusquisque quod est unus est: dum parem nec unigenitus habet, nec innascibilis ad mittit; neque unigenitus Deus ex alio quam innascibili Deo subsistit (In Ps. 134, 8 ).

http://azbyka.ru/otechnik/Ioann_Popov/il...

Скачать epub pdf CSEL 83,1 (P. Henry/P. Hadot, 1971), p. 285–305 HYMNUS [PRIMUS]. DE TRINITATE. Adesto, lumen verum, pater omnipotens deus./ Adesto, lumen luminis, mysterium et virtus dei./ Adesto, sancte spiritus, patris et filii copula./ Tu cum quiescis, pater es, cum procedis, filius,/In unum qui cuncta nectis, tu es sanctus spiritus./ Unum primum, unum a se ortum, unum ante unum, deus./ Praecedis omne quantum, nullis notus terminis./ Nihil in te quantum quia neque quantum ex te est./ Namque ex te natum unum gignit magis quantum quam tenet./ Hinc inmensus pater est, mensus atque inmensus filius./ Unum autem et tu pater es, unum quem genuis filius./ Quod multa vel cuncta sunt, hoc unum est quod genuit filius,/Cunctis qui g-ontos semen est. Tu vero virtus seminis,/In quo atque ex quo gignuntur cuncta, virtus quae fundit dei,/Rursus que in semen redeunt genita quaeque ex semine./ Operatur ergo cuncta Christus, qui omnis est virtus dei./ Namque Christus, in quiete motus, est summus deus./ Atque ipse motus, sapientia est et virtus dei,/Nullo a substantia distans, quia quod motus hoc substantia est,/Quique motus, quia in ipso atque ipse est,/Ex deo dictus deus, natus autem, quia motus est/– Omnis enim motus natus est – unum que cum sit deus/Ac dei motus, unus et idem exsistit deus./ Tamen motus ipse, esse ut sibi sit hoc quod ipse motus est./ Sed quia dei motus est, habet in se motus deum./ Rursus que, isto ipso quia dei motus est, habet in se motum deus./ In filio igitur pater est et in patre est ipse filius./ Sunt ergo singuli atque, in semet semper cum sint singuli,/Hinc duobus una virtus, hinc una substantia est,/Sed, patre dante, quae sibi fit filius substantia est./ Esse enim prius est, sic moveri posterum,/Non quo tempus illi adsit, sed in divinis ordo virtus est./ Esse nam praecedit motum, re prius, non tempore./ Hoc esse docti in deo memorant substantiam./ Hic autem motus ortus est; nam gignit motum substantia/Substantiae que generatio, quid aliud quam substantia est./

http://azbyka.ru/otechnik/Marij-Viktorin...

19.6. Tertia regula est de littera et spiritu; id est de lege et gratia: lege per quam praecepta facienda admonemur, gratia per quam ut operemur iuuamur. Vel quod lex nontantum historice, sed etiam spiritaliter sentienda sit. Namque et historiae oportet fidem tenere, et spiritaliter legem intellegere. 19.7–9. Quarta regula est de specie et genere, per quam pars pro toto, et totum pro parte accipitur, ueluti si unius populo uel ciuitati loquatur Deus, et tamen intellegatur omnem contingere mundum. [Sicut in Psalmis: Et adorabunt,inquit, eum filiae Tyri in muneribus. Filiae Tyri, filiae gentium ab specie ad genus; per Tyrum enim, uicinum tunc huic terrae ubi prophetia erat, significabat omnes gentes credituras Christo. – Vnde et bene sequitur: Vultum tuum deprecabuntur omnes diuites terrae. Sic et per Esaiam prophetam dum aduersus Assyrium Dominus comminatur dicens: Conteram Assyrium in terra mea, et in montibus meis conculcem eum et Erit Babylon illa gloriosa, in regnis inclita, sicut subuertit Deus Sodomam et Gomorram. ]Nam licet aduersus unam ciuitatem Babyloniam per Esaiam prophetam Dominus comminetur, tamen dum contra eam loquitur, transit ad genus de specie, et conuertit contra totum mundum sermonem. – Certe si non diceret aduersus uniuersum orbem, non adderet infra generaliter: Et disperdam omnem terram et Visitabo super orbis mala, et cetera quae sequuntur ad internicionem mundi pertinentia. Vnde et dicit: Hoc est consilium quod cogitaui super omnem terram, et haec est manus extenta super omnes gentes. 19.10–11. Item postquam sub persona Babyloniae arguit uniuersum mundum, [dicens: Et disperdam, inquit, omnem terram, et uisitabo super urbes mala, et cetera quae sequuntur ad internicionem mundi pertinentia,] rursus ad eandem quasi de genere ad speciem reuertitur, dicens quae eidem ciuitati specialiter contigerunt: Ecce ego suscitabo super eos Medos. Nam regnante Balthasar, a Medis obtenta est Babylonia. – Sic et in onus Aegypti, ex persona eiusdem totum uult intellegere mundum dicendo: Et concurrere faciam Aegyptios aduersus Aegyptios, regnum aduersus regnum cum Aegyptus non multa regna, sed unum habuisse scribatur regnum.

http://azbyka.ru/otechnik/Isidor_Sevilsk...

Beatus enim Ioannes apostol us testatur dicens: tres sunt qui testimonium perhibent in caelo, Pater, Verbum et Spiritus; et tres unum sunt. Quod etiam betaissimus martyr Cyprianus in epistola de unitate ecclesiae confitetur, dicens: qui pacem Christi etc... Atque ut unam Ecclesiam unius Dei esse monstraret, haec confestim testimonia de Scripturis inseruit: Dicit Dominus: Ego et Pater unum sumus. Et iterum de Patre et Filio et Spiritu Sancto scriptum est: et hi tres unum sunt 482 . Противники подлинности 1Ин.5:7–8 с своей стороны указывают на Факунда, еп. Гермианского, тоже африканского епископа (перв. пол. VI в.), и бл. Августина, еп. Иппонского (353–430). Факунд в сочинении Pro defensione trium capitulorum concilii Chalcedonensis, I, 3, говорит следующее: Et Iohannes Apostolus in epistola sua de Patre et Filio et Spiritu Sancto sic dicit: tres sunt qui testimonium dant in terra spiritus, aqua et sanguis, et hi tres unum sunt: in spiritu significans Patrem... in aqua vero Spiritum Sanctum significans... in sanguine vero Filium significans... Quod tamen Iohannis Apostoli testimonium beatus Cyprianus Carthaginiensis antistes et martys in epistola sive libro, quem de trinitate (unitate) scripsit de Patre et Filio et Spiritu Sancto dictum intelligit. Ait enim: Dicit Dominus: Ego et Pater unum sumus, et iterum de Patre et Filio et Spiritu Sancto scriptum est, et hi tres unum sunt» 483 . Есть достаточно оснований заключать из приведенной цитаты, что Факунд не читал спорных слов в своем кодексе и вообще не знал их; но важно здесь, что при всем том он изъясняет слова о земных свидетелях в приложении к лицам Св. Троицы, приписывая мистическое толкование и св. Киприану. В таком же точно смысле изъясняет слова Апостола о Духе, воде и крови и бл. Августин, без малейшего указания на слова о Небесных Свидетелях. В сочинении Contra Maximum (II, 22), желая показать, что в 8 стихе о Духе, воде и крови можно сказать «unum esse», он аргументирует таким образом: Quae tria si per se ipsa intueamur, diversas habent singula quaeque substantias, ac per hoc non sunt unum.

http://azbyka.ru/otechnik/Nikolaj_Sagard...

XII. Si quis clericus vel superio gradus qui uxorem habuit, et post honorem iterum eam cognoverit, sciat se adulterium commisisse. Clericus quatuor, diaconus sex, sacerdos septern, episcopus duodecim, singuli in pane et aqua juxta ordinem suum. XIII. Si quis cum sanctaemoniale vel Deo devota fornicaverit, unusquisque superiore sententia juxta ordinem suum paeniteat. XIV. Si quis vero propter concupiscentiam vel libidinem seipsum fornicaverit, unum annum paeniteat. XV. Si quis sepulcrum violaverit, quinque annes pae­niteat. XVI. Si quis concupiscit mulierem et men vult eum suscipere, unum annum paeniteat. XVII.  Si quis eucharistiam, corpus Domini, neglexerit aut perdiderit, unum annum paeniteat. Si per ebrietatem aut voracitatem ilium vomerit, tres quadragesimas in pane et aqua. Si vero per infirmitatem, una hebdomada in pane et aqua. XVIII. Si quis clericus, aut uxor sua, vel eujuscunque infantem oppresserit, tres annos paeniteat unum in pane. XIX. Si quis vero maleficus immissor temoestatis, septem annes paeniteat, tres in pane et aqua2). XX. Si quis autem membrum voluntate truneaverit, quinque annos paeniteat. XXI. Si quis autem usuras undecuaque exegerit, tres annos paeniteat, unum in... XXII. Si quis per potestatem aut quodlibet ingenium res alienas malo ordine invaserit, superiore sententia pae­niteat. XXIII.  Si quis sacrilegium fecerit, quod aruspices vocant, si per aves aut aguria colunt, vel ad divinationes eormn vadunt quinque annos paeniteat, tres in pane et aqua. XXIV.  Si quis clericus proximum suum percusserit et sanguinem fuderit, uno paeniteat anno. XXV. Si quis malo ordine cupidus, aut avarus, aut superbus, aut tenebrosus, aut fratrem suum (odio) habuerit, tres annos paeniteat. XXVI. Si quis sortes saneterum contra rationem invocate, vel alias sortes habuerit, tres annos paeniteat, unum in pane et aqua. XXVII. Si quis ad arborem vel ad fontes, aut cancellos, vel ubicunque, nisi in ecclesia, votum voverit aut solverit tres annos paeniteat, unum in pane et aqua, quia hoc sacrilegium est. Et qui ibidem comederit aut biberit, unum annum paeniteat.

http://azbyka.ru/otechnik/Nikolaj_Suvoro...

Ab uno omnia,/Per unum omnia,/In uno omnia,/O beata trinitas./ Unus, simplex unus, unum et solum, unum et solum et semper;/Unus, alter unus, ex uno unus, idem unus et omnia;/Unus, unitor omnium, virtus unius operans, unum ut fiant omnia,/O beata trinitas./ Ex aeterno ingenite,/Ex aeterno genite,/Ut omnia aeterna sint genite, /O beata trinitas./ Tu creari imperas,/Tu creas,/Tu creata recreas,/O beata trinitas./ Tu, pater, cunctis substantia es,/Tu, fili, vita,/Tu, spiritus, salvatio,/O beata trinitas./ Substantia ipsa vita est,/Vita ipsa, quia est aeterna, salvatio est,/ Pater ergo, et filius et spiritus sanctus est,/O beata trinitas./ Tu esse cunctis praestas,/Tu, fili, formam,/Tu, spiritus, reformationem,/O beata trinitas./ Tu, deus, infiniti et definiti pater es,/O beata trinitas./ Tu, o fili, quia vita es, infinitus es;/Quia a mortuis vitam revocas, definitus es;/Tu quoque, et infiniti et definiti pater es,/O beata trinitas./ Tu etiam, spiritus sancte, quia salvatio es, definitus es;/Et quia definito quod infinitum est retines,/Et infiniti et definiti pater es,/ O beata trinitas./ Si ergo ter pater unitas,/Omnis autem a te, o deus, paternitas./ Unum et deus et omnis paternitas,/O beata trinitas./ Tu g-logon deus creasti, hinc deus factus pater;/Et quia a te creatus est g-logos et ipse, quia in illo es, factus est g-logos deus;/Haec duo unum sancto < i > unxisti spiritu; simplex ergo et unum es factus in tribus, spiritus, g-logos, deus;/O beata trinitas./ Primum g-on,/g-on secundum,/g-on tertium,/Unum g-on et simplex tria, /O beata trinitas./g-on omne substantia est,/g-on formata substantia est,/Formata substantia, aut sibi tantum, aut alteris, aut sibi et alteri nota est,/O beata trinitas./ Substantia deus es,/Forma filius,/Notio spiritus,/O beata trinitas./g-on primum,/g-on verum deus es,/Ergo omnis es tota substantia deus es,/O beata trinitas./g-on secundum, omnis forma, Christus est;/Universalis autem substantia, cum universalis est, forma est;/Substantia igitur cum forma est et deus

http://azbyka.ru/otechnik/Marij-Viktorin...

Unde et incognoscibile omne quod deus est. Sed quoniam tunc cognoscibile et habetur et dicitur, cum est cognoscentia – relativa sunt enim et se invicem tenent et pariunt aut invicem interimunt – nondum cognoscibile illud non fuit, quia non fuit cognoscentia, non quo non fuit illud quod cognoscibile sibi fecit cognoscentia, sed quia erat quidem quod cognoscibile esse posset, non quo cognoscibile esset. Quod tunc fit et accipitur, cum adintellegitur, quod et intellegentia esse possit. Hoc modo igitur et in deo et esse poterat et erat ex hoc cognoscibile, quia et esse poterat ex hoc erat cognoscentia. 24. Quid ergo ex his? Quoniam si haec postea nata sunt, fuerunt in deo et, si fuerunt, quia deus unum et ista unum, et id quod deus et ista unum, quia deus ista. Idem ergo cognoscibile et cognoscentia, sed ita ut cognoscibile quod sit hoc sit cognoscentia. Etenim cum virtus horum trium una sit – esse enim nihil aliud est quam vivere atque ipsum vivere, intellegere cum sit et intellectum esse – tota vis singulorum in eo est quod est cognoscere vel esse cognoscentiam. Sed esse cognoscentia non potest, nisi sit cognoscibile. In his autem primis ubi quod esse est, id est quod vivere et quod intellegere, esse cognoscibile non potest, nisi ipsa cognoscentia nondum apparens, sed se intus tenens, manens que quieta, cessans atque in se versa, sibi se cognoscibile praebens. Cum enim ipsa cognoscentia lateat atque apud se sit ne forinsecus in se intrans, sed naturaliter mersa in eo in quo ei esse est manens, eius formae est, ut cognoscibile esse possit; cum excita cognoscentia, velut egressa, se circuminspiciens, cognoscentiam se fecerit, cognoscendo se, fit cognoscibile, cognoscibile suum facta. Hoc igitur si fas est dicere, hoc, inquam, modo, illud primum, illud unum, illud solum, illud deus vel spiritus vel spirans vel lumen vel luminans vel exsistens vel omniexsistens vel exsistentia vel omniexsistentia vel vivens vel omnivivens vel vita vel viventia vel omniviventia vel intellegens atque cognoscens vel omniintellegens, omnicognoscens, vel omniintellegentia, omnicognoscentia, omnipotens, omnimodis perfectus, interminatus, inmensus, sed ceteris, sibi terminatus et mensus, super omnia et idcirco nullum de omnibus ac magis ex quo omnia, ergo unum et solum unum, principium enim omnium, unde non unum omnia, manens in se neque in se, ne duo, auditor, accipias, sed ipsum manens vel mansio, quies, quietus, quiescens magis, quia a quiescente quies, ut supra docuimus; unde dictus est et sedere quasi in centro g-mYn g-panmYn g-onmYn, id est omnium quae sunt, unde universali oculo, id est lumine substantiae suae, qua vel esse est vel vivere vel intellegere, ideas g-mYn g-onmYn non versabili aspectu videt, quia et quies est et a centro simul in omnia unus est visus.

http://azbyka.ru/otechnik/Marij-Viktorin...

Versus 24. «Et ejecit Adam, et habitare fecit contra paradisum voluptatis. Et statuit Cherubim et flammeam romphaeam, quae vertitur ad custodiendam viam ligni vitae». Alius multo sensus est it Hebraeo quam hic intelligitur. Ait enim: «Et ejecit Adam, – haud dubium quin Dominus. – Et habitare fecit ante paradisum voluptatis Cherubim, et flammeum gladium, qui verteretur, et custodiret viam ligni vitae». Non quod ipsum Adam, quem ejecerat Deus, habitare fecerit contra paradisum voluptatis; sed quod illo ejecto ante fores paradisi Cherubim, et flammeum gladium posuerit ad custodiendum paradisi vestibulum, ne quis posset intrare. Capitulum IV Versus 1. «Et concepit et peperit Cain, et dixit, acquisivi sive possedi hominem per Deum». Cain, acquisitio, sive possessio interpretatur, id est κτσι, unde et etymologiam ipsius exprimens ait, canithi, id est, possedi hominem per Deum. Versus 4 – 5. «Et respexit Deus super Abel, et super munera ejus: super Cain autem et super sacrificia ejus non respexit, et contristatus est Cain valde». Unde scire poterat Cain, quod fratris munera suscepisset Deus, et sua repudiasset: nisi illa interpretatio vera est, quam Theodotion posuit. «Et inflammavit Dominus super Abel, et super sacrificium ejus: super Cain vero, et super sacrificium ejus non inflammavit». Ignem autem ad sacrificium devorandum solitum venire de caelö et in dedicatione templi sub Salomone legimus, et quando Elias in monte Carmelo construxit altare (II Par. VII, 1; III Reg. XVIII, 38). Versus 6 et 7. «Et dixit Dominus ad Cain: Quare concidit vultus tuus? Nonne si recte offeras, non recte autem dividas, pecasti? Quiesce, ad te conversio ejus, et tu dominaberis ejus». Necessitate compellimur in singulis diutius immorari. Siquidem et nunc multo alius in Hebraeo, quam in Septuaginta translatoribus, sensus est: Ait enim Dominus ad Cain: «Quare irasceris, et quare concidit vultus tuus? Nonne si bene egeris, dimittetur tibi, et si non bene egeris, ante fores peccatum tuum sedebit? et ad te societas ejus: sed tu magis dominare ejus». Quod autem dicit, hoc est: «Quare irasceris, et invidiae in fratrem livore cruciatus, vultum dimittetur tibi omne delictum tuum»; sive ut Theodotion ait, «acceptabile erit», id est, «munus tuum suscipiam, ut suscepi fratris tui? Quod si male egeris: illico peccatum ante vestibulum tuum sedebit, et tali janitore comitaberis. Verum quia liberi arbitrii es: moneo ut non tibi peccatum, sed tu peccato domineris». Quod autem in Septuaginta interpretibus fecit errorem, illud est: quia peccatum, id est, attath in Hebraeo generis masculini est, in Graeco feminini. Et qui interpretati sunt, masculino illud (ut erat in Hebraeo) genere transtulerunt.

http://azbyka.ru/otechnik/Ieronim_Strido...

  001     002    003    004    005    006    007    008    009    010