152 Non est autem, ut saepe jam commemoravimus, in unitate Dei Patris et Dei Filii humanorum vitium opinionum: ut sit vel extensio, vel series, vel fluxus: ut aut rivum fons effundat ab origine, aut ramum arbor teneat in candice, aut calorem ignis emittat in spatium. Haec enim ab se inseparabili protensione manent potius detenta, quam sibi sunt, dum et calor in igne est, et in arbore ramus est, et rivus in fante est. Et haec ipsa sola sibi est potius, quam res ex re substituta est: quia non aliud arbor quam ramus, neque ignis quam calor, neque fons possit esse quam rivus. At vero unigenitus Deus ex perfecta atque inenarrabili nativitate subsistens Deus est, et vera progenies innascibilis Dei est, et incorporalis naturae generatio incorporalis et Deus vivus et verus a vivente Deo vero, et inseparabilis a Deo naturae Deus: dum subsistens nativitas non alterius naturae. Deum perfecit, neque generatio, quae substantiam provehebat, substantiae naturam demutavit in genere. 153 Cognovi te in Deo Deum, non ex permixtione confusum, sed ex virtute naturae (De Tr.. VI, 19). Cum Patrem nosceremus in Filio, Filium tamen esse meminissemus in Patrë ne transfusio potius alterius in alterum existimaretur, quam per generationem nati vitatemque unitas ejusdem in utroque naturae (ibid., VII, 41). Filius in Patre est, et in Filio Pater, non per transfusionem refusionemque mutuam, sed per viventis naturae perfectam nativitatem (ibid., VII, 31). Neque rursum corporali insinuatione Patrem in Filio praedicamus (ibid., IX, 51)). 154 Non est enim natura divinitatis alia, ut praeter se Deus ullus sit. Nam cum ipse Deus sit, tamen etiam per naturae virtutem in eo Deus est. Et per id, quod ipse Deus est et in eo Deus est, non est Deus praeter eum: cum non exstet aliunde quod Deus est. et in eo Deus sit, habens in se et quod ipse est, et ex quo ipse subsistit (ibid., V, 37) Subsistentem in eo Dei naturam intelligentes, cum in Deo Deus insit, nec praeter eum, qui est Deus quisquam Deus alius sit: quia ipse Deus, et in eo Deus, alterius nobis cujusquam Dei non relinquat errorem (ibid., V, 38).

http://azbyka.ru/otechnik/Ioann_Popov/il...

Nam quum Verbum quidem immediate, Paracletus vero mediate ante omnia secula per acternam generationem et pro-cessionem, citra ullam auctoris diminutionem, ab uno Deo et Patre ineflabililer- originem ducant, solus Pater originem nesciens est, omniuo infinitus sive interminatus, principinm sine principio, causa causarum, supra quem nullum inveuitur numen, nullus Deus trinus ant trinomius, nulla essentia, nulla deitas; sed omnia, quaecunque sunt, ejus sunt, in ео moventur et ab eo solo dependent. Quamobrem sic clamat apud Esajam 44. «Ego sum primus et ego sum novissimus et absque me non est Deus». Rursus c. 46. «Ego sum Deus et nullus ultra Deus; nec est similis mihi». Quae sententiae et aliae his similes permultae non nisi in αυτϑεον Patrem competunt, qui solus est et Filii et Spiritus essentiator et ratione originis omnino incomparabilis. Quomodo enim Filius, qui essentiatorem Patrem, suae nativitatis auctorem et caput suum agnoscit, diceret: «Absque me non est deus» et «quis similis? De eo quoque Moses ait: audi Israel, Dominus Deus noster Deus unus est». ( Deut. 6 ) Et Malachias (c. 2.): numquid non pater anus omnium nostrum? numquid non Deus unus crcavit nos»? Sed omnium disertissime Apostolus explicat dicens: «Nam etsi sunt, qui dicuntur Dii sive in coelo, sive in terra (qoemadmodum sunt Dii multi et domini multi); nobis tamen unus est Deus pater ille, a quo omnia et nos in illum» ( 1Cor. 8 ) – Item: «Mediator avtem unius non est; at Deus unus est» ( Gal. 3 ) – Item: Unus enim Deus unus etiam mediator Dei et hominum, homo Christus Iesus», ( 1Tim. 2 ). Et alibi: «Unus dominos, una fides, unum baptisma, unus Deus et pater omnium, qui est super omnia, per omnia et in omnibus nobis». ( Eph. 4 ). Hanc altissimi Dei patris eminentiam et supremum in Trinitate gradum divus Ignatius Christi martyr celeberrimus et Ioannis Evangelistae discipulus, qui etiam Christum in carne vidit et cum beatissima Virgine locutus est, in cunctis suis scriptis enixe testatur; praesertim ad Philippenses et in ea, quam ad Farsenses scribit, epistola, ubi haec de Christo leguntur: «Et quia non est ipse ille, qui est super omnia Deus, sed filius ipsius, qui et ascendere se ad eum profitetur, dicens: Ascendo ad patrem meum et ad patrem vestum, ad Deum meum et ad Deum vestrum».

http://azbyka.ru/otechnik/bogoslovie/ant...

144 Recte enim unum Deum a Moyse praedicatum Evangelia testantur: et rursum fideliter in Evangeliis Deum et Deum doceri, Moyses Deum unum praedicans auctor est. Atque ita non auctoritati contrarium est, sed ex auctoritate responsum est, ne per id Dei Filium liceret Deum negari, quia ad Israel Deus unus est, cum confitendi Dei Filium Deum idem auctor esset, qui auctor est Dei unius praedicandi (ibid., V, 2). Deum et Deum dixit, quae dixit Deum unum. Sed quid tantum dixisse dico? Deum verum et Deum verum per veritatem imaginis praedicavit. Usa est in nuncupatione primum naturae nominë utitur deinceps in genere veritate naturae. Cum enim qui fit, secundum imaginem creatur utriusque, non potest non ex vero consistere, quod uterque Deus verus sit (ibid., V, 10). 145 Sabellius eumdem praedicet, et ipsum illum esse qui utrumque sit nuncupatus: ut cum eo unus sit ambo, non unum (De Tr., II, 23). 146 Et cum ex substantiae similitudine ac proprietate naturae alter in altero sit, et ambo unum sint (In Ps. 144, 3 ). Atque ita in hac perfectae nativitatisbeatissima fide, vitium omne, et duum deorum, et Dei singularis exstinguitur: cum qui unum sunt, non sit unus; et qui non unus est. non tamen abeo qui est, ita ex aliquo differat, ut uterque non unum sint (De Tr., VIII, 4). 147 Est enim Unigenitus Deus: neque consortem unigeniti nomen admittit (sicuti non recipit innascibilis, in eo tantum quod est innascibilis, participem); est enim unus ab uno. Neque praeter innascibilem Deum innascibilis Deus alius est, neque praeter unige nitum Deum unigenitus Deus quisquam est. Uterque itaque unus et solus est, proprietate videlicet in unoquoque et innascibilitatis et originis. Ac sic uterque Deus unus est; cum inter unum et unum, id est, ex uno unum, divinitatis aeternae non sit secunda natura. (De Tr., IV, 33). 148 Hoc ergo propter Dominum dictum est: ut intelligeremus per id quod unus innas cibilis Deus est, non adimi unigenito Deo posse quod Deus est. Deus enim unus uter que est: non quod (ut Hierax) unus divisus in duos sit, aut uterque ipse sil (ut Sabellius sensit), ut nuncupatio sola fecerit patrem et filium, non natura gignendï sed idcirco sola fecerit patrem et filium, non natura gignendï sed idcirco Deus unus, quia neque duo innascibilis, neque unigeniti duo, sed unus ex uno, et ambo unum, non dissimili scilicet aut differente a se substantia divinitatis in utroque (In Ps. 122, 7 ). Unus ex uno. Deus ex Deo est. Non recipit alterum innascibilis ut duo sint; nec admittit quod est unus unigenitus ne Deus sit. Non sunt duo innascibiles, non sunt duo unigenitï tu eo unusquisque quod est unus est: dum parem nec unigenitus habet, nec innascibilis ad mittit; neque unigenitus Deus ex alio quam innascibili Deo subsistit (In Ps. 134, 8 ).

http://azbyka.ru/otechnik/Ioann_Popov/il...

Liber primus I. Quod Deus summus et incommutabilis sit. 1.1. Summum bonum Deus est, quia incommutabilis est et corrumpi omnino non potest. Creatura uero bonum, sed non summum est, quia mutabilis est ut, dum sit quidem bonum, non tamen esse potest et summum. 1.2. Quid est Dei inmortalitas, nisi eius incommutabilitas? Nam et angeli et animae inmortales sunt, sed inmutabiles non sunt. Ideoque solus Deus dicitur inmortalis quia solus incommutabilis. Nam anima moritur, dum, deserente Deo, de bono in malum mutatur. Sic et angelus, dum, deserente Deo, est lapsus. 1.3. Quod materiam habet unde existat, mutabile est, quia de informi ad formam transit. Quod uero non habet materiam, inmutabile est, sicut Deus utique est. Bene ac substantialiter sunt ista in Deo, id est incorruptio, inmortalitas, incommutabilitas. Inde et merito cunctae praeponitur creaturae. 1.4. Opus, non consilium apud Deum mutari, nec uariari eum quia per uaria tempora diuersa praecepit; sed manens idem incommutabilis et aeternus, quid cuique congruum esset tempori ab ipsa aeternitate in eius mansit disputatione consilii. 1.5. Non usu nostro aliud Deum putari, aliud pulchritudinem eius, atque aliud magnitudinem ipsius, sicut aliud est homo, aliud pulchritudo, quia, desistente pulchritudine, homo manet. Ac per hoc, qui ita intellegit Deum, corporeum esse credit, dum pulchritudo et magnitudo Dei ipse Deus sit. 1.6a. Ideo Deus dicitur simplex, siue non amittendo quod habet, seu quia non aliud est ipse et aliud quod in ipso est. 1.6b. Inordinate dici seu conferri uitiis ea quae ordinate in Deo sunt, utpote simplicitas, quae aliquando dicitur pro stultitia, et non est. Apud Deum uero summa simplicitas est. Iuxta hanc regulam et cetera aestimanda sunt. II. Quod inmensus et omnipotens sit Deus. 2.1a. Non ideo caelum et terram implet Deus ut contineant eum, sed ut ipsa potius contineantur ab eo. Nec particulatim Deus implet omnia, sed cum sit idem unus, ubique tamen est totus. 2.1b. Non ita putandus est esse in omnibus Deus ut unaquaeque res pro magnitudine portionis suae capiat eum, id est maxima maius, et minima minus, dum sit potius ipse totus in omnibus, siue omnia in ipso.

http://azbyka.ru/otechnik/Isidor_Sevilsk...

Candidi Arriani Ad Marium Victorinum Rhetorem De Generatione Divina Скачать epub pdf 1013c Omnis generatio, o mi dulcis senectus Victorine, mutatio quaedam est1. Inmutabile autem est omne divinum, scilicet deus2, deus autem, qui pater est3, in omnibus et omnium prima causa. Si igitur deus invertibile et inmutabile, quod autem inver-sibile et inmutabile neque genitum est neque generat aliquid, si igitur hoc sic se habet, ingenitus est deus. Etenim generatio per inversionem et per mutationem generatio est. Nulla etenim neque substantia neque substantialitas4 neque exsistens neque essentitas neque exsistentia neque exsistentialitas neque potentia ante deum esse fuit. Quis enim potentior deo? Num potentia aut exsistentia aut substantia aut ν? Ista enim omnia aut ipse est aut post ipsum. Ipse enim cuncta praestat. Sed fuerunt prius ista. d Et quomodo potuerunt, cum voluerunt, deum generare? Neque enim erant perfecta5 neque sui ipsa substitutiva. Inperfecta igitur. Quomodo ergo sua et ipsorum potentia aut genuerunt aut fecerunt deum, inperfecta cum essent, perfectum? Si autem et deus inperfectus, sine causa est generare quod iam fuit. Eadem ratio, si perfecta perfectum genuerunt. Sive igitur perfecta fue-runt sive inperfecta, deum generare aut sine causa aut super-fluum aut inpossibile. Primo quidem antiquius dicitur ab omni quod sit potentia6. Sed in ipsum esse aliquid sine actu et operatione7 non pervenit c potentia ipsa per semet, ipsa cum sit potentia, non actio, non potentificata potentia in generationem alicuius, nedum in dei. Manet enim potentia in eo quod est potentialiter esse sine actione. Unde igitur natus deus? Ingenitus igitur deus. Videamus igitur, num forte substantia, num substantiali-tas, antequam fuit deus, fuerit, num exsistentia, num exsistentia-litas. Sed enim substantia magis subiectum8 cum sit alteri, subiec-tum est ei quod in ipso est, et ut alterum est ab eo quod in ipso est. At vero aliud et aliud non recipitur circa deum. Non enim in alio ut aliud est, cum est deus. Non enim aliud deus, aliud deum esse. Simplex enim quiddam deus9. Non igitur praeexsistente substantia. Ingenitus ergo deus. Magis enim praestat deus substan-tiam, quam praeexstitit substantia ante deum, quae est subiectum d et alterius ut aliud et ut receptaculum effecta, ilio scilicet potiore, cuius receptaculum est, et idcirco posterius adnata.

http://azbyka.ru/otechnik/Marij-Viktorin...

150 Ep. 46:5. ACO I, 1:6. P. 161:22–162:4. «Итак, он сказал, что “они стремятся повсюду обнаруживать две существующие природы”, очевидно, природы обособлен­ные» (Jo. Caes. Apol. conc. chalc. 1:1:388–393). 152 Ep. 46:5. ACO I, 1:6. P. 162:18. Ср.: Eul. Alex. apud Phot. Bibl. 230:268a:31– 35:276b:16–19. 154 Eul. Alex. apud Phot. Bibl. 230:268b:9–33:276b:16–35:277a:6–35; Le- ont. Hier. Contra Monoph. PG 86/2:1853A:13-C:6; Max. Conf. Ep. 12. PG 91:481B:10–484C( Максим Исповедник , прп. Письма. С. 141–143); Doctr. patr. 151:7–21. 155 Ephr. Ant. apud Phot. Bibl. 228:248b:24–249a:3; Eul. Alex. apud Phot. Bibl. 157 Just. Contra Monoph. 156:2–158:2; Ephr. Ant. apud Phot. Bibl. 229:259a:13– 27; Eul. Alex. apud Phot. Bibl. 230:269a:16–270b:40:277b:5–17. 159 Ep. 45:7. ACO I, 1:6. P. 154:3–8; Ep. 46:3. ACO I, 1:6. P. 160:2–6; Ep. 46:5. ACO I, 1:6. P. 162:4–10. 169 «Если мы станем отрицать, что единый и единственный Христос – из двух, и притом различных, природ, будучи неразрывен после единения, тогда противники правых догматов спросят нас: “коль скоро все в Нем – одна природа, как же Он тогда вочеловечился и какую плоть сделал Своею собственною?”» (Ep. 45:6. ACO I, 1:6. P. 154:8–11); Eul. Alex. apud Phot. Bibl. 230:273a:16–29:276a:22–24:281a:21–23. 183 Защитниками Халкидона было показано, что нет ни одного фрагмента Халкидонского ороса, которому нельзя было бы найти точное соответствие в творениях свт. Ки­рилла Александрийского. См.: Flor. Cyr. 108:12–111:16; Doctr. patr. 168:5–173:15. 186 Just. Contra Monoph. 153:3–6:167:7–11; Ephr. Ant. apud Phot. Bibl. 229:260a:18–260b:9; Anast. Sin. Viae dux 7:2:27–31:7, 2:120–135. 192 Наименование это выглядит не вполне адекватным, поскольку может подать ложную мысль о каком-то отличии учения отцов Халкидонского Собора от богословия его последующих защитников. 194 По словам свт. Евлогия Александрийского, «Собор [Халкидонский] пусть не на словах, а в мысли, провозгласил “одну природу Слова воплощенную”» (Eul. Alex. apud Phot. Bibl. 230:271a:19–21).

http://azbyka.ru/otechnik/Feodor_Yulaev/...

110 Max. Conf. Ep. 12–19. PG 91:460–597. CPG 7699. Рус. пер.: Максим Ис­поведник, прп. Письма. СПб., 2007. С. 129–209. 112 Anast. Sin. Viae dux. Перевод глав 1–3 опубликован ( Анастасий Синаит , прп. Избранные творения/Пер. А. Сидоров. М., 2003. С. 191–272). Перевод глав 4–24 осуществил иером. Адриан (Пашин) в кандидатской диссертации, защищенной в МДА в 2009 г. 120 Ep. 46:4. ACO I, 1:6. P. 160:22–161:2. Или выше: «Для наилучшего раскры­тия того, что Он стал человеком, достаточно сказать, что Он воплотился» (Ep. 46:3. ACO I, 1:6. P. 160:10–11). 126 Eul. Alex. apud Phot. Bibl. 230:267a:40–267b:10:267b:35–268b:9; Le- ont. Hier. Contra Monoph. PG 86/2:1809B:14-D:2:1853B:13-C:8; Leont. Byz. apud Doctr. patr. 158:7–13. 131 Flor. Cyr. 109:12–21; Ephr. Ant. apud Phot. Bibl. 229:262a:40–262b:7; Doctr. patr. 169:16–170:4. 133 Flor. Cyr. 109:22–23:126:21–22; Just. Contra Monoph. 17:1–18:1:67:1–4; Just. Edict. 136:18–25 ( Деяния 1996 . Т. 3. С. 542); Ephr. Ant. apud Phot. Bibl. 229:262b:10–12; Leont. Hier. Contra Monoph. PG 86/2:1833B:1–3; Anast. Sin. Viae dux 10:2, 6:73–74; Doctr. patr. 170:4–5. 134 Вместо слов «есть две природы» (duo taz fnseiz einai) они вписывали либо «соединились две природы» (duo taz fnseiz huvsqai), либо «мыслятся две природы» (duo taz fnseiz euuoeisqai) (Anast. Sin. Viae dux 10:2, 7:176–187). 136 Flor. Cyr. 126:24–25; Eul. Alex. apud Phot. Bibl. 230:273a:16–29; Doctr. patr. 16:2–6:25:10–14. 138 Flor. Cyr. 109:29–110:8:128:26–129:3; Ephr. Ant. apud Phot. Bibl. 229:250b:16–23:263a:20–263b:9; Leont. Hier. Contra Monoph. PG 86/2:1833B:11– C:5; Doctr. patr. 171:4–14. 141 Flor. Cyr. 129:5–12; Just. Edict. 136:29–36:138:11–14 ( Деяния 1996 . Т. 3. С. 542–543); Ephr. Ant. apud Phot. Bibl. 229:250a:42–250b:1:250b:9–13:258b:20–34; Eul. Alex. apud Phot. Bibl. 230:281a:2–19; Leont. Hier. Contra Monoph. PG 86/2:1813B:4-C:4; Doctr. patr. 16:10–16; Jo. Dam. Contra Jacob. 125:8–127( Иоанн Дамаскин , прп. Христологические и полемические трактаты. С. 192). 147 Eul. Alex. apud Phot. Bibl. 230:268a:31–35:276b:16–19; Max. Conf. Ep. 12. PG 91:481A:10–14 ( Максим Исповедник , прп. Письма. С. 141). Автор знакомой нам «Апологии» яковитский патриарх Илия, как мы видели, также считает, что свт. Кирилл в своем ответе опровергает «две природы после единения» (Van Roey 1942. P. 91).

http://azbyka.ru/otechnik/Feodor_Yulaev/...

Ubi igitur habet locum quod simile est? g-homoiousion dicere qua causa? Dicitur semper et mysterium totum hoc est, unus deus et pater et filius et spiritus sanctus, unus deus. Simile ergo quomodo unus deus? At g-homoousion, necessario unus deus. Si enim velut aliud, non simul necessario duo. Si autem simile illud alterum, necessario alterum. g-homoiousion ergo necessario alterius substantiae. Isti Arriani, isti Lucianistae, isti Eusebiani, isti Illyriciani, sed adicientes aliqua, auferentes aliqua et mutantes, omnes diversae opinionis et haeretici. Huc accedit: si g-homoiousion pater et filius, quomodo dicit salvator: ego sum veritas? Si id quod dictum est verum est, filius cum sit veritas, minor pater, similis qui sit veritati, non veritas. Quanta blasphemia ista! Si autem veritas deus, veritas filius, sicuti ipse filius dicit et vere dicit, g-homoousion deus et filius. Non ergo duplex, sed una semper veritas. Et valde foris et deorsum valde quod est simile veritati, quod forte in mundo exsistat similitudo veritatis, ubi et error et corruptio et omnis passio. Ipsum ergo veritatem esse substantia est; non enim aliud substantia, aliud veritas; quod enim simplex, hoc veritas: simplex deus, simplex filius; veritas deus, veritas filius, et deus et filius una veritas. Veritas enim in semet ipsa veritas. Item si similis veritati est filius, in id quod simile est, ducit quae ducit. Si autem veritas, in veritatem ducit. Sed enim ad deum ducit et deus veritas. In veritatem ergo ducit. Sed inpossibile, cum ipse veritas non sit, in veritatem ducere. Veritas ergo et pater et filius, sicuti et dicitur: quem mittit ad me pater, iste ad me venit. Ex istis omnibus non solum conducitur, sed manifesta efficitur confessio extra inmutationem esse motum in deo; non enim localis neque cum passione generatio aut corruptione aut augmento vel minutione neque aliqua inmutatione. Est enim movere ibi et moveri ipsum quod est esse simul et ipsum et simplex et intellectu in uno unum sicut in potentia et actione, semper quidem g-homoousion in eo quod est esse, secundum autem agere ab eo quod est esse filius et pater, sed, sicuti dictum est, et in filio pater et in patre filius.

http://azbyka.ru/otechnik/Marij-Viktorin...

122 Et idcirco Deus ejus est, quia ex eo natus in Deum est. Non tamen per id, quod Pater Deus est, non et Filius Deus est: «Unxit» enim «te, Deus, Deus tuus»: designata videlicet et auctoris, et ex eo geniti significatione, uno eodemque dicto utrumque illum in naturae ejusdem et dignitatis nuncupatione constituit (De Tr., IV, 35). 123 Contestatam de se potestatem, per reverentiae honorem, ei cui omnia meminerat confitenda subjecit; non sibi adimens quod similia Patri posset, sed eum per quem similia posset ostendens (In. Ps. 138, 28 ). Missurus quo que Paracletum, sicuti frequenter spopondit, interdum eum et mittendum dixit a Patre, dum omne quod ageret, pie referre est solitus ad Patrem (De Synod., 54). Sed pietatis subjectio non est essentiae diminuto, nec religionis officium efficit naturam (De Synod., 51). An et hoc ex ignorantia venit, ut cum caeteris Patri subjectus sit Filius: ut dum cum caeteris subjicitur, non discernatur a caeteris? Cum subjectio Filii naturae pietas sit, subjectio autem caeterorum creationis infirmitas sit (De Synod., 79). 124 Quod si acceptio potestatis, sola est significatio nativitatis, in qua accepit id quod est: non est infirmitati datio deputanda, quae totum hoc nascentem consummat esse quod Deus est. Cum enim innascibilis Deus ad perfectam divinae beatitudinis nativitatem unigenito Deo auctor sit, auctorem nativitatis esse sacramentum paternum est. Caeterum non habet contumeliam, quae se auctoris sui esse imaginem genuina nativitate consummat. Dedisse enim potestatem omnis carnis, et ad id dedisse ut det ei vitam aeternam, habet et in dante quod pater est, et in accipiente quod Deus est: cum et in eo significetur Pater esse, quod dederit; et in eo Filius Deus maneat, quod vitae aeternae dandae sumpserit potestatem (De Tr., IX, 31). 125 Haec igitur natura (Deus Filius) non eguit vel demutatione, vel interrogatione, vel allocutione, ut post ignorantiam sciat, post silentium interroget, post interrogationem audiat: sed perfecta in sacramento unitatis suae manens, ut habuit de Deo nativitatem ita habuit et universitatem. Universitatem autem habens, non etiam non quae universitatis sunt tenuit, scientiam scilicet, aut voluntatem: ne quod scit Pater, per interrogationem Filius sciret; vel quod vult Pater, per significationem Filius vellet. Sed cum omnia, quae Patris sunt, sua essent; in ea fuit proprietate naturae, ne aliud aliquid, quam Pater, aut vellet, aut sciret (De Tr.. IX, 74).

http://azbyka.ru/otechnik/Ioann_Popov/il...

Potentia enim g-tou g-logou iuxta suam substantiam vitae est semper substantia, secundum quod vita est, et vivefacit et revivefacit et non permittit esse in morte quaecumque vivefacit. In prima igitur motione omnia in vitam adduxit, et ista est descensio g-tou g-logou quod, quoniam a patre exiens, his qui in caelis sunt et angelis aut thronis vel gloriis et huius modi quae sunt dedit suam propriam vitam, potentia patrica: g-logos enim omnium est per quem facta sunt omnia. Et rursus, quod non esset vivefacere, nisi esset materia ad potentiam vivefaciendi, effecta est materia, mortua natura, quae vivefacta suas malitias emisit vivificatione divina et corrupit hominem. Sed g-logos, vita perfecta, conplevit mysterium et apparuit in materia, hoc est in carne et in tenebris. Quomodo enim erat possibile apparere quod fuisset, nisi in carne, hoc est in sensu appareret? Omnia ergo effectus g-logos et in omnibus, et genuit omnia et salvavit et regnavit vita aeterna exsistens. In spiritu ergo iustificatus est; apparuit angelis; veniens ergo; praedicatus est gentibus; fuit igitur antequam veniret; creditus est in mundo. Sic enim et Esaias fatetur prophetans: laboravit Aegyptus et mercimonia Aethiopum; et Sabaim viri altissimi in te ambulabunt et tibi erunt servi et retro te sequentur ligati manicis et te venerabuntur et in te precabuntur, quod in te deus est et non est deus extra te. Tu es enim deus et non sciebamus, deus Israhel. Creditus ergo in mundo, receptus in gloria. Omnis divinitas et ab initio et in initio et postea et semper ab aeternis et in saecula saeculorum. Amen. 27. Vide autem et istud ad g-homoousion, quomodo spiritus dicit Esaiae: in te deus et non est deus extra te. Quod filio dicit domino nostro, manifestum: in te deus, hoc est quod dictum est: pater in me. Aliud autem: et non est deus extra te. In isto verbo omnes haereses praedicit. Ad istud quid dicunt omnes Iudaei et qui dicunt hominem esse Iesum et qui dicunt ex nihilo et fuit quando non fuit? Erat enim deus et semper unus deus.

http://azbyka.ru/otechnik/Marij-Viktorin...

  001     002    003    004    005    006    007    008    009    010