3,14): «Ego sum, qui sum: et dices filiis Israel: Qui est, misit me ad vos»; tamquam in eius conparatione, qui vere est, quia incommutabilis est, ea, quae commutabilia, facta sunt quasi non sint. Quod enim dicitur fuit, non est: et quod dicitur erit, nondum est. Deus autem esse tantum novit, fuisse et futurum esse non novit. Solus enim Pater cum Filio et Spiritu sancto veraciter est. Cuius essentiae conparatum esse nostrum non esse est. Unde et in conloquio dicimus: «Vivit Deus,» quia essentia vita vivit, quam mors non habet. Septimum Adonai, quod generaliter interpretatur Dominus, quod dominetur creaturae cunctae, vel quod creatura omnis dominatui eius deserviat. Dominus ergo et Deus, vel quod dominetur omnibus, vel quod timeatur a cunctis. Octavum Ia, quod in Deo tantum ponitur, quod etiam in alleluia in novissima syllaba sonat. Nonum Tetragrammaton, hoc est quattuor litterarum, quod proprie apud Hebraeos in Deo ponitur, iod, he, iod, he, id est, duabus ia, quae duplicata ineffabile illud et gloriosum Dei nomen efficiunt. Dicitur autem ineffabilis, non quia dici non potest, sed quia finiri sensu et intellectu humano nullatenus potest; et ideo, quia de eo nihil digne dici potest, ineffabilis est. Decimum Saddai, id est, omnipotens. Vocatus autem omnipotens eo quod omnia potest, sed a faciendo quod vult, non a patiendo quod non vult. Quod si ei accideret, nequaquam esset omnipotens; facit enim quidquid vult, et inde omnipotens. Item omnipotens, quia ipsius sunt omnia quae ubique sunt; solus enim totius mundi habet imperium. Dicuntur autem et alia quaedam in Deum substantialiter nomina, ut inmortalis, incorruptibilis, incommutabilis, aeternus. Unde et merito cunctae praeponitur creaturae. Inmortalis, sicut de eo scriptum est (1 Timoth. 6,16): «Qui solus habet inmortalitatem»: quia in eius natura nulla est commutatio. Nam omnis mutabilitas non inconvenienter mortalitas dicitur; secundum quam et anima dicitur mori, non quia in corpus vel in aliquam alteram substantiam mutatur et vertitur, sed in ipsa sua substantia quidquid alio modo nunc est aut fuit, secundum id quod destitit esse quod erat, mortalis utique deprehenditur; ac per hoc solus Deus dicitur inmortalis, quia solus incommutabilis.

http://azbyka.ru/otechnik/Isidor_Sevilsk...

У свт. Афанасия Александрийского ипостась означает как конкретное сущее, так и сущность: «Совершенно необходимо… чтобы Бог, Которому мы покланяемся и Которого мы проповедуем, был единым и истинным Богом, Господом твари и Создателем всякого существа (πσης ποστσεως)» ( Athanas. Alex . Or. contr. gent. 40). В отличие от Оригена Афанасий строго не различает термины “сущность” и “ипостась”, что видно из его знаменитого высказывания: “Ипостась есть сущность ( δ πστασις οσα στ) и не означает ничего другого, кроме самого сущего (ατ τ ν)… Ибо ипостась и сущность есть бытие (παρξις)” (Ep. ad Afros 4; ср. Contra Arianos II 32–33; III 66). Лишь иногда в поздних работах Афанасий разводит эти понятия и говорит о единой сущности и трех Ипостасях (см. In illud: Omnia Mihi tradita 6; De incarn. et contr. Arian. 10). Вероятно, его побудили к этому решения Александрийского собора 362, на котором рассматривался вопрос о возможности использования в учении о Св. Троице выражений: “одна ипостась” и “три ипостаси” (последнее выражение было распространено в антиохийской среде, в частности, у Мелетия Антиохийского , см.: Basil. Magn . Ep. 214. 3), в результате было принято решение о возможности применять к Богу как выражение “одна ипостась” в смысле одна сущность, так и выражение “три Ипостаси” в смысле три самостоятельных, реально существующих Лица (Tomus ad Antioch. 5–6). В целом, синонимичное употребление понятий сущность и ипостась отличает все поколение богословов-староникейцев от новоникейцев ( Болотов. 1917, т. 4, с. 86–89). Даже в конце IV в. мы имеем примеры отождествления этих понятий, как это делал, например, св. Епифаний Кипрский , согласно которому «ипостась и сущность по смыслу тождественны» (τατν στι τ λγ, Epiph. Adv. haer. 69.72; ср. 74.4; Ancor. 67.4). Об этом говорит и прп. Иоанн Дамаскин в VIII в.: «Наименование «ипостась» имеет два значения: если говорить просто, оно означает просто сущность (τν πλς οσαν), тогда как [слово] «ипостась» в собственном смысле означает индивид (τ τομον) и отдельное лицо (τ φοριστικν πρσωπον)» ( Ioan. Damasc . Dialect. 30). 4. Термин «ипостась» в тринитарном учении греческих Отцов

http://azbyka.ru/ipostas-kak-bogoslovski...

4.4. Dixerunt antiqui quod nihil tam hebes sit quod non sensum habeat in Deum. Hinc est illud quod ex silice duro scintilla excutitur. Et si ignis in saxo, utique ibi sensus sentitur ubi se uita non sentit. V. Quod ex usu nostro quaedam species ad Deum referantur. 5.1a. Nostro usu Deus zelare dicitur uel dolere. Horum enim motuum apud Deum perturbatio nulla est apud quem tranquillitas summa est. 5.1b-2. Non ita est praecipitanda mentis sententia ut credamus posse Deo furoris uel mutationis accidere perturbationem, sed ipsam aequitatem iustitiae qua reos punit iracundiam sacra lectio nominauit, quoniam quod iudicantis aequum est, furor est et indignatio patientis. – Ita ergo intellegere opus est et alias passiones quas de affectione humana ducit scriptura ad Deum, ut et iuxta se incommutabilis sit credendus, et tamen pro causarum effectibus, ut facilius intellegatur, nostrae locutionis more et mutabilitatis genere appelletur. 5.3. Tam clementer Deus humanae consulit infirmitati, ut, quia eum sicut est non possumus agnoscere, nostrae locutionis more se ipsum nobis insinuet. Vnde et membrorum nostrorum qualitatem habere scribitur, et passionum indigna dici de se uoluit, quatenus ad sua per nostra nos traheret, et dum condescendit nobis consurgeremus ei. 5.4a. Multis modis Deus ad significandum se hominibus de inferioribus rebus species ad se trahit. Quem reuera iuxta propriam substantiam inuisibilem esse et incorporeum constat. 5.4b-6. Plerumque de corporibus ad Deum sumuntur qualitatum species, quae tamen in Deo non sunt, quia in propria natura incorporeus est et incircumscriptus, sed pro efficientiis causarum, rerum in ipso species scribuntur, ut, quia omnia uidet, dicatur oculus; et propter quod audit omnia, dicatur auris; pro eo autem quod auertitur, ambulat; pro eo quod expectat, stat. – Sic et in ceteris horum similibus ab humanis mentibus trahitur similitudo ad Deum: sicut est obliuiscens et memorans. Hinc est quod et propheta dicit: Iurauit Dominus exercituum per animam suam, non quod Deus animam habeat, sed hoc nostro narrat affectu. Et alibi, simili figura, et uermis et scarabeus intellegitur. – Nec mirum si uilibus significationibus figuretur qui usque ad nostrarum passionum, seu carnis contumelias descendisse cognoscitur. Nam et Christus agnus, non pro natura, sed pro innocentia, et leo pro fortitudine, non pro natura; et serpens pro morte et sapientia, non pro natura scribitur. Nam et in propheta plaustri portantis faenum species ducitur ad Deum. Et haec omnia ideo per figuram Christus, quia nihil est horum ad proprietatem substantiae eius.

http://azbyka.ru/otechnik/Isidor_Sevilsk...

9. Quis autem neget Christum esse altissimum significatum? Nam qui aliter sentit, deo patri sacramentum incarnationis adscribit. Sed hinc dubitari non potest, quod altissimus Christus sit, cum etiam alibi dixerit de mysterio passionis: Dedit uocem suam altissimus et mota est terra. Et in euangelio habes: Et tu, puer, propheta altissimi uocaberis; praeibis enim ante faciem domini parare uias eius. Qui altissimus? Dei filius. Ergo quia altissimus, deus Christus. Кто станет отрицать, что «Всевышний» – указание на Христа? Считающий иначе приписывает тайну воплощения Богу Отцу. Можно ли сомневаться, что Всевышний – Христос, если в другом псалме сказано о тайне страдания: Дал Всевышний голос Свой и подвиглась земля ( Пс.45:7 ) 332 , и в Евангелии: И ты, младенец, наречёшься пророком Всевышнего, ибо предъидешь пред лицем Господа приготовить пути Ему ( Лк.1:76 ). Кто – Всевышний? Сын Божий. Если Христос – Всевышний, Христос – Бог. 10. Et solus utique cum dicitur deus, non separatur etiam dei filius. Qui enim altissimus, solus, sicut scriptum est: Cognoscant quoniam dominus nomen est tibi, tu solus altissimus super отпет terram. Именование Бога единым не отделяет Сына Божьего. Всевышний один, как написано: Да познают, что имя Тебе Господь, Ты один Всевышний над всею землёю ( Пс.82:19 ). 11. Vnde etiam illud explosum est, quod solent ad calumniam deriuare, quia de deo scriptum est: Qui solus habet inmortalitatem et lucem habitat inaccessibilem. De deo enim scriptum est, quod est commune nomen patri et filio. Опровергнуто клеветническое разделение, проводимое еретиками на основании слов: Он единый имеющий бессмертие, Который обитает в неприступном свете ( 1Тим.6:16 ). Это написано о Боге, и это общее имя Отца и Сына. 12. Nam si, ubicumque deum legunt, negant etiam filium designari, et impii sunt diuinitatis potentiam filio denegando et incarnatum patrem Sabelliana impietate adstruere uidebuntur. Dicant enim, quomodo illud non impie de patre intellegere possint, quod apostolus ait: In quo et consurrexistisperfidem operationis dei, qui suscitauit ilium a mortuis. Et aduertant de sequentibus, quid incurrant; sequitur enim: Et cum mortui essetis delictis et praeputio camis uestrae, uiuificauit nos cum illo donans nobis omnia delicta, delens quod aduersum nos erat chirographum decreti, quod erat contrarium nobis, et ipsum tulit de medio adflgens illud cruci, exuens se carnem.

http://azbyka.ru/otechnik/Amvrosij_Medio...

6. 41. Vnde nec illud uerendum est, quod solent Arriani scaeua interpraetatione conponere dicentes factum esse dei uerbum, quia «scriptum est, inquiunt: Quod factum est in ipso, uita est». 42. Primum intellegant, si ad substantiam diuinam referunt quod factum est, Manichaeorum se quaestionibus inplicari. Obiciunt enim Manichaei: Si quod in ipso factum est, uita est, est ergo aliquid, quod in ipso factum non sit et mors sit, ut duo impie inducant principia. Sed hoc damnat ecclesia. Пусть они прежде поймут, что, относя слова что стало к божественной сущности, они следуют манихейским рассуждениям. Именно манихеи рассуждают: если то, что стало в Нём, есть жизнь, тогда существует и другое, которое не стало в Нём, и это смерть; таким образом, они нечестиво вводят два начала. Но Церковь осуждает это учение. 43. Deinde unde possunt docere sic pronuntiasse euangelistam? Plerique enim docti et fideles sic pronuntiant: Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil, quod factum est, alii sic: Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil, deinde pronuntiant quod factum est et subiungunt in ipso, hoc est: Quidquid autem «factum» est in ipso. Quid est «in ipso», apostolus docet dicens: In ipso enim et sumus et uiuimus et mouemur et alibi: Omnia in ipso creata sunt. На каком основании они утверждают, что евангелист написал именно так? Большинство верующих и ученых людей читают иначе: Всё чрез Него стало, и без Него ничто не стало, что стало, а другие так: Всё чрез Него стало, и без Него ничто не стало ( Ин.1:3–4 ), затем они добавляют: что стало, и присоединяют: в Нём, то есть: что бы ни стало в Нём. Апостол поясняет, что именно в Нём: В Нём мы живем и движемся и существуем ( Деян.17:28 ), и в другом месте: Всё в Нём создано ( Кол.1:16 ). 44. Tamen etiamsi, quemadmodum uelint, pronuntient, non possunt hinc calumniari deo uerbo, si ad substantiam eius uelint referre quod factum est, quin calumnientur et patri deo, de quo scriptum est: Qui autem facit ueritatem, uenit ad lucem, ut manifestentur opera eius, quia in deo sunt facta. Ecce hic opera hominis in deo facta legimus et ad substantiam tamen diuinam referre non possumus, sed aut per ipsum facta cognoscimus, ut est etiam illud apostolicum, quia omnia per ipsum et in ipso creata sunt et ipse est ante omnes et omnia in ipso constant, aut, ut docet praesentis lectio testimonii, uirtutes, quibus uitae aeternae fructus adquiritur, in deo factas aestimare debemus, castitatem, pietatem, religionem, fidem et alia huiusmodi, quae in uoluntate dei facta sunt.

http://azbyka.ru/otechnik/Amvrosij_Medio...

1. Ceteri vero, qui adhuc rotundi remanserunt neque aptati sunt in eam structuram, quia nondum acceperunt sigillum, repositi sunt suo loco; valde cumcidi hoc saeculum ab illis et vanitates opum suarum, et tunc convenient in dei regnum. Necesse est enim eos intrare in dei regnum; hoc enim genus innocuum benedixit dominus. Ex hoc ergo genere non intercidet quisquam. Etenim licet quis eorum temtatus a nequissimo diabolo aliquid deliquerit, cito recurret ad dominum suum. 3. Felices vos iudico omnes, ego nuntius paenitentiae, quicumque bona est et honorata apud deum. 4. Dico autem omnibus, vobis, quicumque sigillum hoc accepistis, simplicitatem habere neque offensarum memores esse neque in malitia vestra permanere aut in memoria offensarum amaritudinis, in unum quemque spiritum fieri et has malas scissuras permediare ac tollere a vobis, ut dominus pecorum gaudeat de his. 5. χαρησεται δ, ν πντα γι ερεθ, κα μ διαπεπτωκτα, οα τος ποιμσιν σται. 6. ν δ κα ατο ο ποιμνες ερεθσι διαπεπτωκτες, τ ροσι τ δεσπτ το ποιμνου; τι π τν προβτων διπεσαν; ο πιστευθσονται· πιστον γρ πργμ στι ποιμνα π προβτων παθεν τι· μλλον δ κολασθσονται δι τ ψεδος ατν. Et ego sum pastor, et validissime oportet me de vobis reddere rationem. 109 1. Remediate ergo vos, dum adhuc turris aedificatur. 2. Dominus habitat in viris amantibus pacem; ei enimvero pax cara est; a litigiosis vero et perditis malitiae longe abest. Reddite igitur ei spiritum integrum, sicut accepistis. 3. Si enim dederis fulloni versimentum novum integrum idque integrum iterum vis recipere, fullo autem scissum tibi illud reddet, recipies illud? Nonne statim scandesces et eum convicio persequeris, dicens: Vestimentum integrum tibi dedi; quare scidisti illud et inutile redegisti? Et propter scissuram, quam in eo fecisti, in usu esse non potest. Nonne haec omnia verba dices fulloni ergo et de scissura, quam in vestimento tuo fecerit? 4. Si sic igitur tu doles de vestimento tuo et quereris, quod non illud integrum recipias, quid putas dominum tibi facturum, qui spiritum integrum tibi dedit, et tu eum totum inutilem redegisti, ita ut in nullo usu esse possit domino suo? Inutilis enim esse coepit usus eius, eum sit corruptus a te. Nonne ititur dominus spiritus eius propter hoc factum tuum morte te adficiet? 5. Plane, inquam, omnes eos, quoscumque invenerit in memoria offensarum permanere, adficiet. Clementiam, inquit, eius calcare nolite, sed potius honorificate eum, quod tam patiens est ad delicta vestra et non est sicut vos. Agite enim paenitentiam utilem vobis. 110

http://azbyka.ru/otechnik/Erm/o-poimenas...

Versus 1 et seqq. «Et ascendit Abram ex Aegypto ipse et uxor ejus, et omnia quae illius erant: et Lot cum eo in desertum. Erat autem Abram dives valde in pecore, et argento, et aurö et abiit unde venit in desertum usque Bethel». Pulchre de Aegypto liberatus ascendisse dicitur. Sed occurrit huic sensui illud, quod sequitur: quomodo potuerit exiens de Aegypto fuisse dives valde? Quod solvitur illa Hebraica veritate, in qua scribitur: Abram gravis vehementer, hoc est, βαρς σδρα: Aegypti enim pondere gravabatur. Et licet videantur esse divitiae pecoris, auri, et argenti, tamen si Aegyptiae sunt, viro sancto graves sunt. Denique, non ut in Septuaginta legimus, Abiit unde venerat in desertum usque Bethel: sed sicut in Hebraeo scriptum est: Abiit itinere suo per Austrum usque Bethel. Idcirco profectus de Aegypto est, ut non desertum ingrederetur, quod cum Aegypto reliquerat: sed ut per Austrum, qui Aquiloni contrarius est, veniret ad domum Dei, ubi fuerat tabernaculum ejus in medio Bethel et Gai. Versus 13. «Et viri Sodomorum mali et peccatores in conspectu Dei vehementer». Superflue hic in Septuaginta Interpretibus additum est, in conspectu Dei, siquidem Sodomorum coloni apud homines [Al. omnes], mali et peccatores erant. Ille autem dicitur in conspectu Dei peccator, qui potest apud homines justus videri, quomodo de Zacharia et Elizabeth in praeconio ponitur, quod fuerint justi ambo in conspectu Dei (Luc. 1, 6). Et in Psalterio dicitur. Non justificabitur in conspectu tuo omnis vivens ( Ps. CXLII, 2 ). Versus 14 et 15. «Leva oculos ruos, et vide a loco, in quo tu nunc es ad Aquilonem, et ad austrum, et ad orientem, et ad marë quia omnem terram, quam tu vides, tibi dabo eam et semini tuo». Quattuor climata mundi posuit, orientem et occidentem, septentrionem et meridianum. Quod autem in omnibus Scripturis legitur, hic semel dixisse sufficiat, mare semper pro occidente ponï ab eo quod Palaestinae regio ita sita sit, ut mare in occidentis plaga habeat. Capitulum XIV Versus 2 et 3. «Et rex Bale, haec est Segor. Omnes hi consenserunt apud vallem Salsam, hoc est, mare Salis». Bale lingua Hebraes, κατποσις, id est, devoratio dicitur. Tradunt igitur Hebraei, hanc eamdem in alio Scripturarum loco Salisa nominarï dicique rursum, μσχος τριετζουσα, id est, vitulam conternantem, quod scilicet tertio motu terrae absorpta sit (1 Samuel IX, 4; Isai. XV, 5). Et ex eo tempore, quo Sodoma et Gomorrha, Adama et Seboim divino igne subversae sunt, illa parvula nuncupetur. Siquidem Segor transfertur in parvam, quae lingua Syra Zoara dicitur. Vallis autem Salinarum, sicut in hoc eodem libro scribitur, in qua fuerunt ante putei bituminis, post Dei iram, et sulphuris pluviam, in mare Mortuum versa est: quod a Graecis λμνη σαλττις, id est, stagnum bituminis appellatur.

http://azbyka.ru/otechnik/Ieronim_Strido...

6. Adhuc itadue eo loquente ecce nubes lucida obumbravit eos, et ecce vox de nube dicens: Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi bene complacui, ipsum audite. Praesens quidem erat in Filio Pater, et in illa Domini claritate, quam ad discipulorum temperarat aspectum, non separabatur ab Unigenito Genitoris essentia; sed ad commendandam proprietatem utriusque personae, sicut visui significavit Filium splendor ex corpore, sic auditui Patrem vox nuntiavit ex nube. Qua voce accepta, discipuli quod in faciem ceciderunt et timuerunt valde, non de Patris tantum, sed et de Filii majestate tremuerunt: altiori enim sensu unam utriusque intellexerunt Deitatem: et quia in fide non erat haesitatio, non fuit in timore discretio. Latum ergo illud et multiplex testimonium fuit, et plus in verborum virtute quam in sono vocis auditum est. Dicente enim Patre: Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi bene complacui, ipsum audite; nonne evidenter auditum est: Hic est Filius meus, cui ex me et mecum esse, sine tempore est? Quia nec Genitor Genito prior, nec Genitus est Genitore posterior. Hic est Filius meus, quem а me non separat Deitas, non dividit potestas, non discernit aeternitas. Hic est Filius meus, non adoptivus, sed proprius; non aliunde creatus, sed ex me genitus; nec de alia natura mihi factus comparabilis, sed de mea essentia mihi natus aequalis. Hic est Filius meus, per quem omnia facta sunt, et sine quo factum est nihil: quia omnia quae facio similiter facit, et quidquid operor, inseparabiliter mecum atque indifferenter operatur. In Patre enim est Filius, et in Filio Pater, nec umquam unitas nostra dividitur. Et cum alius ego sim qui genui, alius ille quem genui, non aliud tamen de illo vobis cogitare fas est, quam de me sentire possibile est. Hic est Filius meus, qui eam quam mecum habet aequalitatem non rapina appetiit, nec usurpatione praesumpsit; sed manens in forma gloriae meae, ut ad reparandum genus humanum exsequeretur commune consilium, usque ad formam servilem inclinavit incommutabilem Deitatem.

http://azbyka.ru/otechnik/Istorija_Tserk...

135 Exp. in Io., Cus., f. 122 m , l. 53 — 122 rb , l. 2: Secundum notandum, quod beatorum distinguitur duplex premium, essentiale et accidentale. Premium essentiale consistit in cognitione divinitatis, accidentale vero in cognitione creaturarum, secundum illud infra, 17° (3): " hoc est vita eterna, ut cognoscant te solum verum deum " , quantum ad primum, " et quem misisti Ihesum Christum " , quantum ad secundum. Ad quod etiam referri potest illud Mat. 6° (33): " primum querite regnum dei " , et sequitur: " et omnia adicientur vobis " , quantum ad secundum. [Во–вторых, следует заметить, что различается двоякая награда блаженных — сущностная и дополнительная. Сущностная награда состоит в познании Божества, дополнительная же — в познании тварей, по сказанному: «Сия же есть жизнь вечная, да знают Тебя, единого истинного Бога (первая награда), и посланного Тобою Иисуса Христа (вторая награда)». Сюда же может быть отнесен текст Мф. 6, 33: Ищите же прежде Царства Божия, и затем: и это все приложится вам — в отношении второй награды.]. 136 Мейстер Экхарт истолковывает в этом смысле текст св. Иоанна (1, 5): et lux in tene- bris lucet, et tenebrae non comprehenderunt eam [Исвет во тьме светит, и тьма не объяла его]. См. Exp. in Io., LW III, p. 11–12, n. 11 и 12. Слово Dominas [Господь], а не Deus [Бог], предполагает пребывание во внешнем и отношение к тварям. Ср. Lib. Parabol. Genes., Cus., f. 32 va , ll. 43–44: Dominus autem magis pro- prie dicitur ex tempore, quo enim creatura esse cepit et creator et dominus dicitur deus [Господь же гораздо уместнее говорится с того времени, когда начала существовать тварь и Бог именуется Творцом и Господом]. 137 Слово Dominas [Господь], а не Deus [Бог], предполагает пребывание во внешнем и отношение к тварям. Ср. Lib. Parabol. Genes., Cus., f. 32va, ll. 43–44: Dominus autem magis pro-prie dicitur ex tempore, quo enim creatura esse cepit et creator et dominus dicitur deus [Господь же гораздо уместнее говорится с того времени, когда начала существовать тварь и Бог именуется Творцом и Господом].

http://pravbiblioteka.ru/reader/?bid=836...

В церковь хождение . Taken from MSE (1653), «Invidia», No. 10 «Beata Maria Virgo sibi devotum, & sacrificium missae libenter audientem a fornacis incendio praeservavit, & in calumniatorem invidum malum omne convertit». 11. 1–6 cf MSE: «Adeptus ergo filius patris dignitatem, memor testamenti accepit a patre omnia devote studuit observare. Propter ergo amabilem & castam conversationem ejus amatur ab omnibus.» 11. 7–8 cf MSE : «Sed quia invidia ex bonis alterius torqueri solet accusatur a quodam servo apud regem de suspecto amore cum regina.» 11. 9–16 cf MSE: «Accessit igitur herum ille impius ad regem dicens: Probasti Domine, me verum dicere, & cauto scrutinio illud probasti. Ut ergo sine tumultu populi pereat, quia diligitur ab omnibus quasi bonus, consilium meum est, ut sero venientibus dicas eis, qui coquunt lateres aut calcem, ut primum, quem crasüna ad eos miseris, praecipitent in fornacem ignis. Placet regi consilium, jubet (ut audivit) ab impio faciendum.» 11. 17–26 cf MSE: «Mane ergo facto dixit rex innocenti illi militi. Perge ad fornacem calcis aut lateris, & dices magistris: Cito implebitis mandatum heri acceptum a rege, qui statim abiens audivit pulsum cam panulae in Ecclesia parva in medio viae, declinavit ad earn volens audire missam, vel orare secundum consilium patris sui. Fusa igitur ad beatam virginem oratione, commendans ei animam cum corpore, mox Dei nutu ibi dormitare coep it quasi ad horam dulciter satis.» 11. 27–36 cf MSE: «Accusator autem ejus tunc ait regi: Vis ut vadam videre quid factum est, ut laetum tibi referam nuncium mortem scilicet adulteri? Annuente itaque rege, anhelo cursu eques pervenit ad fornacem dicens: Perfectistisne adhuc mandatum? Qui astantes juxta eum, dixerunt: Non. Minime tamen moram faciemus. Arrepioque illo praecipitarunt in ignem.» 11. 41–4 cf MSE: «Tunc rex valde exhilaraius, exposuit ei per omnia ordinem de invidia, & consilio mortis, dilexit eum ex hoc super omnem familiam suam. Martinus Polonus in promptuario exemplorum cap. 18. Bernardinus de busto 2. parte Rosarij ser. 13. part. 3. lit. H. loannes Herolt. seu Discipulus ser. 48 de sanctis circa finem. Chronicum FF. Capucinorum idiomate Lusitanico, & Lud. Cranatensis 2 parte catech. cap. 27. § 10» (pp. 407–8).

http://azbyka.ru/otechnik/Simeon_Polocki...

  001     002    003    004    005    006    007    008    009    010