144 Recte enim unum Deum a Moyse praedicatum Evangelia testantur: et rursum fideliter in Evangeliis Deum et Deum doceri, Moyses Deum unum praedicans auctor est. Atque ita non auctoritati contrarium est, sed ex auctoritate responsum est, ne per id Dei Filium liceret Deum negari, quia ad Israel Deus unus est, cum confitendi Dei Filium Deum idem auctor esset, qui auctor est Dei unius praedicandi (ibid., V, 2). Deum et Deum dixit, quae dixit Deum unum. Sed quid tantum dixisse dico? Deum verum et Deum verum per veritatem imaginis praedicavit. Usa est in nuncupatione primum naturae nominë utitur deinceps in genere veritate naturae. Cum enim qui fit, secundum imaginem creatur utriusque, non potest non ex vero consistere, quod uterque Deus verus sit (ibid., V, 10). 145 Sabellius eumdem praedicet, et ipsum illum esse qui utrumque sit nuncupatus: ut cum eo unus sit ambo, non unum (De Tr., II, 23). 146 Et cum ex substantiae similitudine ac proprietate naturae alter in altero sit, et ambo unum sint (In Ps. 144, 3 ). Atque ita in hac perfectae nativitatisbeatissima fide, vitium omne, et duum deorum, et Dei singularis exstinguitur: cum qui unum sunt, non sit unus; et qui non unus est. non tamen abeo qui est, ita ex aliquo differat, ut uterque non unum sint (De Tr., VIII, 4). 147 Est enim Unigenitus Deus: neque consortem unigeniti nomen admittit (sicuti non recipit innascibilis, in eo tantum quod est innascibilis, participem); est enim unus ab uno. Neque praeter innascibilem Deum innascibilis Deus alius est, neque praeter unige nitum Deum unigenitus Deus quisquam est. Uterque itaque unus et solus est, proprietate videlicet in unoquoque et innascibilitatis et originis. Ac sic uterque Deus unus est; cum inter unum et unum, id est, ex uno unum, divinitatis aeternae non sit secunda natura. (De Tr., IV, 33). 148 Hoc ergo propter Dominum dictum est: ut intelligeremus per id quod unus innas cibilis Deus est, non adimi unigenito Deo posse quod Deus est. Deus enim unus uter que est: non quod (ut Hierax) unus divisus in duos sit, aut uterque ipse sil (ut Sabellius sensit), ut nuncupatio sola fecerit patrem et filium, non natura gignendï sed idcirco sola fecerit patrem et filium, non natura gignendï sed idcirco Deus unus, quia neque duo innascibilis, neque unigeniti duo, sed unus ex uno, et ambo unum, non dissimili scilicet aut differente a se substantia divinitatis in utroque (In Ps. 122, 7 ). Unus ex uno. Deus ex Deo est. Non recipit alterum innascibilis ut duo sint; nec admittit quod est unus unigenitus ne Deus sit. Non sunt duo innascibiles, non sunt duo unigenitï tu eo unusquisque quod est unus est: dum parem nec unigenitus habet, nec innascibilis ad mittit; neque unigenitus Deus ex alio quam innascibili Deo subsistit (In Ps. 134, 8 ).

http://azbyka.ru/otechnik/Ioann_Popov/il...

Solus enim Iesus imago dei, homo autem secundum imaginem, hoc est imago imaginis. Sed dicit: secundum imaginem nostram. Ergo et pater et filius imago una. Si imago patris filius est et ipsa imago pater, imagine ergo g-homoousioi. Ipsa enim imago substantia est. Unum enim et simplex ibi et esse et operari. Ita autem sunt et substantia et species. Substantia autem cum sit imago, g-homoousioi pater et filius, patre exsistente secundum quod est esse etiam quod est agere, filio autem exsistente secundum quod est agere etiam quod est esse, unoquoque habente id quod sit iuxta quod maxime est, antiquius exsistente quod est esse ab eo quod est agere. Pater autem quod est esse et maxime pater ipsum quod est esse cui inest actio potentialiter. Et rursus, ut iuniore exsistente, quod est agere filius, ut iunior ab eo quod est esse, habens filium in eo quod est agere a primo quod est esse. Propter quod unus pater iuxta quod est esse, unus filius iuxta quod est agere, uterque simul exsistens in utroque, sicut demonstratum est. g-homoousioi ergo. Dicamus ergo, faciamus hominem et ad imaginem quid est et quid est ad nostram; deinde hoc quid est, et iuxta similitudinem; sic enim dictum differentiam significat et imaginis et similitudinis. Multa cum sit quaestio de quo dixerit: faciamus hominem iuxta imaginem nostram, concedendum nunc quod de anima hominis: sive enim de ambobus, sive de sola anima, nihil aliud intellegitur nisi de anima; ipsa enim sola est iuxta imaginem dei et iuxta similitudinem. Imaginem dicimus esse dei Christum; ipsum autem g-logon. Iuxta imaginem ergo dei animam dicimus, rationalem dicentes; non enim g-logos anima, sed rationalis. Et + quod totum + vita Christus, anima autem vivit quod vitam substantiam habet, iuxta imaginem ergo dei anima. Christus autem imago dei. Quid autem intellegimus hoc: iuxta similitudinem? Quemadmodum g-logos substantia est, sicuti declaratum est, quoniam et g-logon esse ipsum est et ipsum quod est esse, g-logos autem agere est et motum esse, et, quoniam simplex est ibi omne, istud ipsum motum esse et agere hoc est quod est esse, quod est ibi substantia, sic et anima, quo anima est, hoc est quod est esse et substantiam esse, quod autem est a se se movens, imago est substantiae, magis autem ipsa substantia, iuxta speciem substantia.

http://azbyka.ru/otechnik/Marij-Viktorin...

Dictatus Рарае: I. Quod Romana ecclesia a solo Domino sit fundata. II. Quod solus Romanus pontifex iure dicatur universalis. III. Quod ille solus possit deponere episcopos vel reconciliare. IIII. Quod legatus eius omnibus episcopis presit in concilio etiam inferioris gradus et adversus eos sententia depositionis possit dare. V. Quod absentes papa possit deponere. VI. Quod cum excommunicatis ab illo inter cetera nec in eadem domo debemus manere. VII. Quod illi soli licet pro temporis necessitate novas leges condere, novas plebes congregare, de canonica abbatiam facere et e contra, divitem episcopatum dividere et inopes unire. VIII. Quod solus possit uti imperialibus insigniis. VIIII. Quos solius papae pedes omnes principes deosculentur. X. Quod illius solius nomen in ecclesiis recitetur. XI. Quod hoc unicum est nomen in mundo. XII. Quod illi liceat imperatores deponere. XIII. Quod illi liceat de sede ad sedem necessitate cogente episcopos transmutare. XIIII. Quod de omni ecclesia quocunque voluerit clericum valeat ordinäre. XV. Quod ab illo ordinatus alii ecclesiae preesse potest, sed non militare; et quod ab aliquo episcopo non debet superiorem gradum accipere. XVI. Quod nulla synodus absque precepto eius debet generalis XVII. Quod nullum capitulum nullusque liber canonicus habeatur absque illius auctoritate. XVIII. Quod sententia illius a nullo debeat retractari et ipse omnium solus retractare possit. XVIIII. Quod a nemine ipse iudicari debeat. XX. Quod nullus audeat condemnare apostolicam sedem apellantem. XXI. Quod maiores causae cuiuscunque ecclesiae ad earn referri debeant. XXII. Quod Romana ecclesia nunquam erravit nec imperpetuum scriptura testante errabit. XXIII. Quod Romanus pontifex, si canonicae fuerit ordinatus, meritis beati Petri indubitanter ( sanctus testante sancto Ennodio Papiensi episcopo ei multis sanctis patribus faventibus, sicut in decretis beati Symachi papae continetur. XXIIII. Quod illius precepto et licentia subiectis liceat accusare. XXV. Quod absque synodali conventu possit episcopos deponere et reconciliare. XXVI. Quod catholicus non habeatur, qui non concordat Romanae ecclesiae. XXVII. Quod a fidelitate iniquorum subiectos potest absolvere.

http://azbyka.ru/otechnik/Istorija_Tserk...

4. Quod legatus eius omnibus episcopis presit in concilio etiam inferioris gra-dus et adversus eos sententia depositionis possit dare. 5. Quod absentes papa possit deponere. 6. Quod cum excommunicatis ab illo inter cetera nec in eadem domo debemus manere. 7. Quod illi soli licet pro temporis necessitate novas leges condere, novas plebes congregare, de canonica abbatiam facere et e contra, divitem episcopatum dividere et inopes unire. 8. Quod solus possit uti imperialibus insigniis. 9. Quos solius pape pedes omnes principes deosculentur. 10. Quod illius solius nomen in ecclesiis recitetur. 11. Quod hoc unicum est nomen in mundo. 12. Quod illi liceat imperatores deponere. 13. Quod illi liceat de sede ad sedem necessitate cogente episcopos transmutare. 14. Quod de omni ecclesia quocunque voluerit clericum valeat ordinare. 15. Quod ab illo ordinatus alii ecclesie preesse potest, sed non militare; et quod ab aliquo episcopo non debet superiorem gradum accipere. 16. Quod nulla synodus absque precepto eius debet generalis vocari. 17. Quod nullum capitulum nullusque liber canonicus habeatur absque illius auctoritate. 18. Quod sententia illius a nullo debeat retractari et ipse omnium solus retract-are possit. 19. Quod a nemine ipse iudicari debeat. 20. Quod nullus audeat condemnare apostolicam sedem appellantem. 21. Quod maiores cause cuiuscunque ecclesie ad earn referri debeant. 22. Quod Romana ecclesia nunquam erravit nec imperpetuum scriptura testante errabit. 23. Quod Romanus pontifex, si canonice fuerit ordinatus, meritis beati Petri indubitanter effecitur sanctus testante sancto Ennodio Papiensi episcopo ei multis sanctis patribus faventibus, sicut in decretis beati Symachi pape continetur. 24. Quod illius precepto et licentia subiectis liceat accusare. 25. Quod absque synodali conventu possit episcopos deponere et reconciliare. 26. Quod catholicus non habeatur, qui non concordat Romane ecclesie. 27. Quod a fidelitate iniquorum subiectos potest absolvere. Приложение 4. Pius IX. Ineffabilis Deus. Litterae Apostolicae De Dogmatica Definitione Immaculatae Conceptionis Virginis Deiparae 833

http://azbyka.ru/otechnik/konfessii/kato...

52. Quomodo istud est, adhuc audeo dicere, ut nostra incidentia plurima expositione manifesta sit. Ponamus intellegentiam secundum istum modum. Deus potentia est istarum trium potentiarum, exsistentiae, vitae, beatitudinis, hoc est eius quod est esse, quod vivere, quod intellegere. Quod autem in unoquoque istorum tria manifestum. Et quod est esse primum, et secundum quod est esse, secundum ipsum, vivere et intellegere, sine ulla unitione, sed simpliciter simplicitas, et istud manifestum, sicuti demonstratum. Istud et tale quod est esse deum esse manifeste, sicuti demonstratum; potentia potens praestandi quod est esse omnibus, non ab eo quod est esse ut partem dans et paternam, et effectrice potentia unicuique quod est esse ei proprium consistens, hoc autem per ministrantem g-logon, hoc est per vitam, quae omnibus praestat vivere. Et tunc substitit aliquid accipiens quod est esse, secundum quod est vitam accipere. Si igitur esse dei non ab eo quod sibi esse omnibus praestat, sed ministrante hoc quod est vitam esse, ipsum autem vitam esse in eo est quod est dei esse, unum et idem est: quiescente quod est esse patricum, eo quod est, esse vitae secundum identitatem motum est ex sua potentia, a patrica potentia dependens. Et quoniam omnis potentia naturalis est voluntas, voluit vita movere semet ipsam, insita iuxta substantiam motione inpassibiliter erecta in id quod est. Naturalis enim voluntas non passio. Secundum hoc igitur quod est esse dei, in quo potentia exsistentia est, substantialitas patrica, secundum potentiam, secundum istud esse ipsum, et vita est. Si ergo movit vita semet ipsam, motio autem voluntas, patrica ergo motio et patrica voluntas, quoniam patrica potentia vita. Sed si secundum quod est esse vita motio est, propria ergo motio vitae est. Sed quoniam motio aliunde ad aliud fertur, veluti ab eo quod est intus foras quod vitae et potentia est et natura et voluntas et maxime istud exsistentia ipsius, ideo effulgentia dicitur esse vel progressio aut elevati spiritus manifestatio, operatrix in vivefaciendum id quod omne totum est essentitatis.

http://azbyka.ru/otechnik/Marij-Viktorin...

Quoniam autem causa ipsi est id in quo est, imago ipsa filius est eius in quo est, ineffabili generatione, et maxime ingenerabili generatione, aut magis semper generante generatione quod et Alexander dixit. Et dicitur: semper pater, semper filius simul exsistens. Ergo et semper consubstantialis, coexsistens, unum exsistens, in patre filius est. Cum autem operatur, procedit; cum procedit, in filio est pater. Quomodo autem istud, dicemus. Deus et g-logos unum est et unitum, et idcirco g-homoousion. Sed quod deus, iuxta quod deus est, eius quod et esse potentia est, et omnium quae sunt ad id quod est esse causa est. g-logos, iuxta quod g-logos est, paterna est potentia ad subsistere facere ipsum quod est esse, principale ipsum quod est esse, et principium et perfectio. Ab eo enim quod est esse universale et supra universale, omne universale esse et iuxta genera et iuxta species esse et individua quod est esse illis habet. Si igitur g-logos habet esse – est enim g-logos id ipsum quod est esse ipsi – et g-logos ergo ex illo quod est supra universale esse esse est. Sed universale quod est esse g-logos est. Deus autem id quod est supra universale esse. Filius autem quod est universale esse. Pater ergo supra universale quod est esse. g-homoousion ergo in eo quod est esse ad id quod est esse, et quod supra universale ad universale. Hoc autem et progressio est: ab eo enim quod est supra universale universale egreditur, et magis certe intellegenti, et egreditur et manet; non enim derelinquitur universale. Ergo et subsistit per semet ipsum quod est universale, et intus est in eo quod est supra universale; conexum ergo est et inseparatum est. Et istud luminis refulgentia dicitur, omnia luminis habens, sed non accipiens, neque enata, sed connaturalis, et g-homoousios semper exsistens. Non igitur motu locali neque inmutatione. Inmutabilis enim pater et inmutabilis filius, et semper pater, semper filius, etiam si filius credatur in patre imago exsistens et eius quod est esse forma, sicut dictum est, sive iuxta progressum refulgentia luminis filius est.

http://azbyka.ru/otechnik/Marij-Viktorin...

Omne enim esse inseparabilem speciem habet, magis autem ipsa species, ipsa substantia est, non quo prius sit ab eo quod est esse species, sed quod definitum facit species illud quod est esse. Etenim quod est esse causa est speciei esse in eo quod est esse et ideo quod est esse pater est, quod species filius. Rursus quod ipsum quod est esse praestat speciei ipsum quod est esse, esse autem speciei imago est eius quod est esse, quod est iuxta causam primum quod est esse, g-homoousion ergo esse ipsis duobus et secundum esse imago est primi esse, sine tempore primum et secundum dico, iuxta causam aliud alio ad ipsum quod est esse pater et filius. Quod autem non retrorsum causa, idcirco pater pater et filius filius. In eo autem quod esse est, ambo simul sunt et semper ambo g-homoousion iuxta quod est esse. Secundum autem quod est potentia et actione, potentia pater, actione filius. Natus igitur filius, habens in actione et potentialiter esse, sicuti potentialiter esse habet ipsum actionem esse in semet ipso quod est potentialiter esse. Ipsum autem " habet» secundum intellectum accipe: non enim habet, sed ipsum est; simplicia enim ibi omnia; sed dixi secundum evangelium: quaecumque habet pater, eadem habet filius. Secundum istam rationem et pater in filio est et filius in patre et g-homoousion ambo et imago filius patris. Ipsum enim esse duorum g-homoousion. Quod autem alterum ab altero, imaginale et imago. Et rursus quod aliud ab alio, pater et filius. Et rursus quod alter ab altero, unum ingenitum, aliud genitum. Sine tempore autem ista quod in principio ista et ab aeterno in aeternum. Neque igitur qui hominem dicunt Christum neque qui ex nihilo neque qui ex aliquo tempore nec alii huius modi in ista perspectione locum habent. 20. Videamus autem et istud. Dicit Moyses dictum dei: faciamus hominem secundum imaginem nostram et secundum similitudinem. Deus dicit ista. Faciamus cooperatori dicit, necessario Christo. Et secundum imaginem dicit. Ergo homo non imago dei, sed secundum imaginem.

http://azbyka.ru/otechnik/Marij-Viktorin...

Et Sallustius (Cat. 11,3): «quod neque avaritia e copia, neque inopia minuatur.» Amarus a sapore translatum nomen habet. Est enim insuavis, nec novit quemquam ad consortium suum aliqua invitare dulcedine. Adulter, violator maritalis pudoris, eo quod alterius torum polluat. Anceps, huc et illuc fluctuans ac dubius istud an illud capiat, et in qua parte declinet anxius. Atrox, quod sit tetris moribus. Abstemius, a temeto, id est vino, quasi abstinens a vino. [Adfinis.] Ablactatus, quod sit a lacte ablatus. Aeger, quod agatur infirmitate vel tristitia ad tempus. Aegrotus, quod sit aeger frequentius, sicut iratus et iracundus. Aerumnosus a rumine dictus, quod per inopiam miser factus esuriat et sitiat. Auspex, eo quod avium auspicia intendat, sicut auceps quod aves capiat. Astrosus ab astro dictus, quasi malo sidere natus. Aenormis, eo quod normam et mensuram excedat. Abactor est fur iumentorum et pecorum, quem vulgo abigeium vocant, ab abigendo scilicet. Atratus et albatus: ille a veste nigra, iste ab alba. Advena, eo quod aliunde adveniat. Alienigena, quod alieni generis sit, et non eius ubi est. [Item] Alienigena, qui ex alia gente genitus est, et non ex ea ubi est. Accola, eo quod adveniens terram colat. Agricola, a colendo agro, sicut silvicola. Adsecula, eo quod sequatur aliquem lucri causa. Assiduus dicebatur apud antiquos qui assibus ad aerarium expensum conferendis erat, et in negotiis quoque publicis frequens; unde et per S, non per D scribendus est. Adparitor nominatus, quod appareat et videatur et praesto sit ad obsequium. Adtentus, ut aliquid audiens teneat. Adtonitus, veluti furore quodam instinctus atque stupefactus; dictus autem adtonitus a tonitruum strepitu, quasi tonitru obstupefactus et vicino fulgori aut tactu proximus. Adlectus, quod sit palam electus. Abactus, quod sit ab actu remotus. Abortivus, eo quod non oriatur, sed aboriatur et excidat. Adoptivus, quia est optatus palam in filium. Ambo, ab eo quod est μφω, nomen de Graeco Latinum factum, littera tertia demutata. Alius [e multis dicitur]. Alter [vero e duobus]. Aequimanus appellatur utraque manu gladium tenens. B

http://azbyka.ru/otechnik/Isidor_Sevilsk...

Id que a Graecis ita dicitur: g-ek g-mias g-ousias g-treis g-einai g-tas g-hupostaseis. Hoc cum ita sit, esse ut fundamentum est reliquis. Vivere enim et intellegere ut secunda et posteriora, ut natura quadam in eo quod est esse velut inesse videantur, vel ex eo quod esse quodammodo ut extiterint atque in eo quod est suum esse illud primum ac fontanum esse servaverint. Numquam enim esse sine vivere atque intellegere neque vivere atque intellegere sine eo quod est esse iam probatum est. 5. Huius rei ad intellegentiam hoc sit exemplum. Ponamus visum vel visionem per se vi sua atque natura potentialiter exsistentem, hoc est eius esse, potentiam habentem vigere ad videndum, quod erit eius vivere, et item, potentiam habentem videndo visa quaeque discernere, quod est eius intellegere. Haec si potentia sunt, nihil aliud quam esse dicuntur et manent et ut quieta sunt atque in se conversa, tantum ut sint operantur, solum visio vel visus exsistentia et idcirco solum esse numeranda. At, cum eadem visio operatione videndi uti coeperit, quasi progressione sui visio – quasi, inquam; non enim progreditur, nec a se exit, sed intentione ac vigore propriae potestatis, quod est ei vivere, omnia quae sunt ei obvia vel quibus incurrendo obvia conspexerit – officio cum videndi fungitur, vita ipsius visionis est, quae, motu operante, vivere indicat visionem tantum in eo quod videt puro videndi sensu, non discriminante nec diiudicante quod videt. Quod quidem nos accipimus aestimatione, ut opinemur videre solum sine intellegentia. Cum autem videre, quod est vivere visioni, videre non sit, nisi capiat conprehendat que quod viderit, simul ergo est et iudicare quod viderit. Ergo in eo quod est videre inest diiudicare. Neque enim, si viderit, quomodocumque viderit, non diiudicavit illud ipsum vel quod viderit. Ergo, ut diximus, in eo quod est videre est diiudicare, in eo autem quod est esse visionem inest videre. Inconexa igitur ac magis simplicia; in eo quod sunt, non aliud quam unum sunt, visio, videre, discernere.

http://azbyka.ru/otechnik/Marij-Viktorin...

Et si istud ita est, ibi est et intellegere se vitam esse et quid esse sit vivere et quid esse quod vita est. Coniuncta igitur omnia et unum omnia et una substantia et vere g-homoousia vel simul quod est g-homou vel una eadem que substantia. 7. Pater igitur esse est. Hoc enim ceteris principium et primum ad fantasian secundorum. Hic deus, is cum duobus ceteris deus, hic unus deus, quia quod est vivere et intellegere hoc ipsum est quod est esse et duobus istis quod vivere atque intellegere ab eo provenit quod est esse – nemo igitur separet spiritum sanctum et profana blasphemia esse nescio quid suspicetur, quia et ipse de patre est, quia ipse est et filius qui de patre est – namque post id quod est esse. Id est exsistentia vel subsistentia vel, si altius metu quodam propter nota nomina conscendas dicas que vel exsistentialitatem vel substantialitatem vel essentialitatem id est g-huparkmomUma, g-ousiomUma, g-onmomUma. Omnibus his hoc esse quod dico manens in se suo a se motu virificans potentia sua, qua cuncta virificantur et potentificantur, plena, absoluta, super omnes perfectiones omnimodis est divina perfectio. Hic est deus, supra g-noun, supra veritatem, omnipotens potentia et idcirco non forma. g-nous autem et veritas forma, sed non ut inherens alteri, inseparabilis forma, sed ut inseparabiliter adnexa ad declarationem potentiae dei patris eadem substantia vel imago vel forma. Illud igitur primum quod esse diximus, quod deus est, et silentium dictum et quies atque cessatio. Quod si ita est, potentiae progressio – quae non quidem progressio sed apparentia est et, si progressio, non dimittens unde progreditur, sed cum conexione progressio, magis autem apparentia; non enim fuit aliquid extra, quod progressio fieret, ubique enim deus et omnia deus – ergo potentiae progressio actus extitit. Is actus, si silentium deus est, verbum dicitur, si cessatio, motus, si essentia, vita, quod, ut docuimus, in eo quod est esse et vivere, in eo quod est silentium est tacens verbum et in eo quod est quies vel cessatio inest vel occultus motus vel occulta actio.

http://azbyka.ru/otechnik/Marij-Viktorin...

  001     002    003    004    005    006    007    008    009    010